Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. victus igitur patientia hostium senatum
eorum vocari iussit. “soli adhuc” inquit, “Tusculani, vera arma verasque vires quibus ab ira
Romanorum vestra tutaremini invenistis.
[2]
ite Romam
ad senatum; aestimabunt patres, utrum plus ante
poenae an nunc veniae meriti sitis; non praecipiam
gratiam publici beneficii; deprecandi potestatem a
me habueritis; precibus eventum vestris senatus
quem videbitur dabit.”
[3]
postquam Romam Tusculani venerunt senatusque
paulo ante fidelium sociorum maestus in vestibulo
curiae est conspectus, moti extemplo patres vocari
eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter
iussere.
[4]
dictator Tusculanus ita verba fecit: “quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti,
sicut nunc videtis nos stantes in vestibulo curiae
vestrae, ita armati paratique obviam imperatoribus
legionibusque vestris processimus.
[5]
hic noster, hic
plebis nostrae habitus fuit eritque semper, nisi si
quando a vobis proque vobis arma acceperimus.
gratias agimus et ducibus vestris et exercitibus,
quod oculis magis quam auribus crediderunt, et ubi
nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt.
[6]
pacem,
quam nos praestitimus, eam a vobis petimus; bellum
[p. 288]
eo, sicubi est, avertatis precamur; in nos quid arma1 polleant vestra, si patiendo experiundum est, inermes
experiemur. haec mens nostra est2 —di immortales faciant—tam felix quam pia.
[7]
quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi revicta
rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si
vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter
paenituerit, tutum censemus. peccetur in vos,
dum digni sitis, quibus ita satisfiat.”
[8]
tantum fere
verborum Tusculanis factum. pacem in praesentia
nec ita multo post civitatem etiam impetraverunt.
ab Tusculo legiones reductae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.