Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. hac parte copiarum aucta iterum cum
Sabinis confligitur. sed praeterquam quod viribus
creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur
dolus, missis qui magnam vim lignorum, in Anienis
ripa iacentem, ardentem in flumen conicerent; ventoque iuvante accensa ligna et pleraque ratibus1 inpacta sublicisque2 cum haererent, pontem incendunt
[p. 134]
[2]
ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et3 fusis4 eadem fugam impedit; multique mortales, cum hostem effugissent, in flumine ipso periere; quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset insignem victoriam fecere.
[3]
eo proelio praecipua equitum gloria fuit;
utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur
media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones
ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam
averterent.
[4]
montes effuso cursu Sabini petebant, et
pauci tenuere; maxima pars, ut ante dictum est, ab
equitibus in flumen acti sunt.
[5]
Tarquinius instandum
perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis,
spoliis hostium—id votum Volcano erat—ingenti
cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum
exercitum inducere;
[6]
et quamquam male gesta res
erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen,
quia consulendi res non dabat spatium, ire obviam
Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi perditis
iam prope rebus pacem petiere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.