Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. qui regno ita potitus urbem novam,
1 conditam vi et armis,
iure eam legibusque ac moribus de
integro condere parat.
[
2]
quibus cum inter bella adsuescere videret non posse,
quippe efferari militia
animos,
mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus,
Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit,
apertus ut in armis esse
civitatem,
clausus pacatos circa omnes populos significaret.
[
3]
bis deinde post Numae regnum clausus
fuit,
semel T.
Manlio consule post Punicum primum
perfectum bellum,
iterum,
quod nostrae aetati di
dederunt ut videremus,
post bellum Actiacum ab
imperatore Caesare Augusto pace terra marique
[p. 68]
parta.
[
4]
clauso eo cum omnium circa finitimorum2 societate ac foederibus iunxisset animos,
positis externorum periculorum curis ne luxuriarent otio animi,
quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat,
omnium primum,
rem ad multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam,
deorum
metum iniciendum ratus est.
[
5]
qui cum descendere
ad animos sine aliquo commento miraculi non posset,
simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos
esse;
eius se monitu,
quae acceptissima diis essent
sacra instituere,
sacerdotes suos cuique deorum praeficere.
[
6]
atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim menses discribit3 annum;
quem,
quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet,
desuntque
undecim dies4 solido anno qui solstitiali circumagitur orbe,
intercalariis5 mensibus interponendis ita dispensavit,
ut vicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent,
plenis omnium annorum
spatiis,
dies congruerent.
[
7]
idem nefastos dies fastosque fecit,
quia aliquando nihil cum populo agi utile
futurum erat.
[p. 70]