Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. tenuere tamen arcem Sabini, atque inde
postero die, cum Romanus exercitus instructus quod
inter Palatinum Capitolinumque collem campi est
complesset, non prius descenderunt in aequum quam
ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere.
[2]
principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius, ab
Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam
iniquo loco ad prima signa animo atque audacia
sustinebat.
[3]
ut Hostius cecidit, confestim Romana
inclinatur acies fusaque est ad veterem portam
Palatii. Romulus et ipse turba fugientium actus
arma ad caelum tollens,
[4?]
“Iuppiter, tuis” inquit,
“iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta
ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent;
inde huc armati superata media valle tendunt;
[5]
at
tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes,
deme terrorem Romanis fugamque foedam siste!
[6]
hic ego tibi templum Statori Iovi, quod
[p. 46]
monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem1 esse, voveo.”
[7]
haec precatus, veluti2 sensisset auditas preces, “hinc” inquit, “Romani, iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.” restitere Romani tamquam caelesti voce
iussi: ipse ad primores Romulus provolat.
[8]
Mettius
Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et
effusos egerat Romanos, toto quantum foro spatium
est. nec procul iam a porta Palati erat clamitans,
“vicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam sciunt
longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum
viris.”
[9]
in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. ex equo
tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit.
pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies
audacia regis accensa fundit Sabinos.
[10]
Mettius in
paludem sese strepitu sequentium trepidante equo
coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti
periculo viri. et ille quidem adnuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit:
Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium. sed res Romana erat
superior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.