Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. et Ti. Sempronius eodem tempore in Sardinia multis secundis proeliis Sardos perdomuit.
[2]
quindecim milia hostium sunt caesa, omnes Sardorum populi, qui defecerant, in dicionem redacti. stipendiariis veteribus duplex vectigal imperatum exactumque;
[3]
ceteri frumentum contulerunt. pacata provincia opsidibusque ex tota insula ducentis triginta acceptis legati Romam, qui ea nuntiarent, missi, quique ab senatu peterent, ut ob eas res ductu auspicioque Ti. Semproni prospere gestas diis inmortalibus honos haberetur, ipsique decedenti de provincia exercitum secum deportare liceret.
[4]
senatus in aede Apollinis legatorum verbis auditis supplicationem in biduum decrevit, et quadraginta maioribus hostiis consules sacrificare iussit, Ti. Sempronium proconsulem exercitumque eo anno in provincia manere.
[5]
comitia deinde consulis unius subrogandi, quae in ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo ipso die sunt confecta.
[6]
[p. 32] Q. Petilius consul collegam, qui extemplo magistratum occiperet, creavit C. Valerium Laevinum. ipse iam diu cupidus 1provinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus ... senatus litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit,
[7]
et duumviros navales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritumum quoque terrorem admoventes, circumvectarentur.
[8]
eodem Pisas et Q. Petilius consul ad conveniendum exercitui diem edixerat.
[9]
et C. Claudius proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas copias, quas secum Parmae habebat, subitariis collectis militibus, exercitum ad fines Ligurum admovit.
1 a. u. 578.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.