Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. ibi ex decem legatorum sententia foedus in haec verba fere cum Antiocho conscriptum est:
[2]
“amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et condicionibus esto: ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisve bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumve, qui sub dicione eius erunt, transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope iuvato;
[3]
idem Romani sociique Antiocho et iis, qui sub imperio eius erunt, praestent. belli gerendi ius Antiocho ne esto cum illis, qui insulas colunt, neve in Europam transeundi.
[4]
[p. 335] excedito urbibus agris vicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, 1 et a valle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam vergit.
[5]
ne qua praeter arma efferto ex iis oppidis agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo quaeque oportebit, recte restituito.
[6]
[p. 336] ne militem neu quem alium ex regno Eumenis recipito. si qui earum urbium cives, quae regno abscedunt, cum rege Antiocho intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem 2 certam redeunto;
[7]
qui ex regno Antiochi apud Romanos sociosque sunt, iis ius abeundi manendique esto, servos seu fugitivos seu bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque.
[8]
[p. 337] elephantos tradito omnis neque alios parato. tradito et naves longas armamentaque earum, neu plures quam decem naves ... actuarias, quarum nulla plus quam 3 triginta remis agatur, habeto, neve monerem [ex] belli causa, quod ipse illaturus erit.
[9]
ne navigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam si qua navis pecuniam stipendium aut legatos aut obsides portabit.
[10]
milites mercede conducendi ex iis gentibus, quae sub dicione populi Romani sunt, Antiocho regi ius ne esto, ne voluntarios quidem recipiendi.
[11]
Rhodiorum sociorumve quae aedes aedificiaque intra fines regni Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumve sunto;
[12]
[p. 338] si quae pecuniae debentur, earum exactio esto; si quid ablatum est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius esto. si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, 4quibus Antiochus dedit, et ex iis praesidia deducito, utique recte tradantur, curato.
[13]
argenti probi talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus aequis — talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat — et tritici quingenta quadraginta milia modium.
[14]
Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et pro frumento, quod aestimatum est, talenta centum viginti septem.
[15]
[p. 339] obsides Romanis viginti dato, et triennio mutato, ne minores octonum 5 denum annorum neu maiores quinum quadragenum.
[16]
si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferent Antiocho, vim vi arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli iure teneat aut in amicitiam accipiat.
[17]
controversias inter se iure ac iudicio disceptanto, aut, si utrisque placebit, bello.
[18]
“ de Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum est, et ut, si quid postea addi demi mutarive placuisset, ut id salvo foedere fieret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.