previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. [p. 353]legatos sese Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa foederisque legum, quae cum L. Scipione 1 inchoatae fuissent, perficiendarum. [2] Cn. Manlium summa ope tetendisse, ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum cognita fraude consulis, cum saepe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo sed conspectum etiam eius vitasse. [3] cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatalis cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et prope ipsis iugis ad divortia aquarum castra posuisse. [4] cum ibi nullam belli causam inveniret quiescentibus regiis, [5] [p. 354] circumegisse exercitum ad Gallograecos, cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi iussu bellum illatum. quod 2quem umquam de sua sententia facere ausum? Antiochi Philippi Hannibalis et Poenorum recentissima bella esse; [6] de omnibus his consultum senatum, populum iussisse, saepe legatos ante missos, res repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos. [7] “quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum privatum latrocinium ducamus? [8] at eo ipso contentus fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi hostis desumpseras: [9] an per omnes amfractus viarum, cum ad bivia consisteres, ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et Phrygiae recessus omnis atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deviis colligens? quid enim tibi cum Oroandis? quid cum aliis aeque innoxiis populis?”

[10] “bellum autem ipsum, cuius nomine triumphum petis, quo modo gessisti? loco aequo, tempore tuo pugnasti? tu vero recte, ut diis immortalibus honos habeatur, [11] [p. 355] postulas, primum quod pro 3temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non hostis nobis obiecerunt.

1 a. Ch. 187.

2 a. u. 567.

3 a. Ch. 187.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: