Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. consul equitibus iussis, qua quisque posset, opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit.
[2]
dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obvios habuerunt hostis.
[3]
pluribus locis simul pugna coepit. regia statio atrocissimum proelium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat, et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur.
[4]
eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat, et Cretensium auxiliares multos ex improviso vulnerabant, conferti praeparatique in dispersos et effusos pugnantes.
[5]
quod si modum in insequendo habuissent, non in praesentis modo certaminis gloriam, sed in summam etiam belli profectum foret;
[6]
nunc aviditate caedis intemperantius secuti in praegressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere,
[7]
[p. 72] et fugiens eques, ut prima signa suorum vidit, convertit in effusum hostem equos, versaque momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus, qui modo secuti erant. 1 multi comminus congressi, multi fugientes interfecti;
[8]
nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt.
[9]
rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps ad terram datus, haud multum afuit, quin iacens opprimeretur.
[10]
saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit.
[11]
rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
[12]
ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.
1 a. u. c. 554.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.