Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. expiatis omnibus religionibus—nam etiam Locris sacrilegium pervestigatum ab Q. Minucio erat, pecuniaque ex bonis noxiorum in thensauros reposita—cum consules in provincias proficisci vellent,
[2]
privati frequentes, quibus ex pecunia, quam M. Valerio M. Claudio consulibus mutuam dederant, tertia pensio debebatur eo anno,
[3]
[p. 25] adierunt senatum, quia consules, cum ad novum bellum, quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset, vix aerarium sufficeret, negaverant esse, unde iis in 1 praesentia solveretur.
[4]
senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica vellet, aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publicatam pro beneficio tamquam noxia suam pecuniam fore?
[5]
cum et privati aecum postularent, nec tamen solvendo aere alieno res publica esset, quod medium inter aecum et utile erat decreverunt, ut,
[6]
quoniam magna pars eorum agros volgo venales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici, qui intra quinquagesimum lapidem esset, copia iis fieret:
[7]
consules agrum aestimaturos et in iugera asses vectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros,
[8]
[p. 26] ut, si quis, cum solvere posset populus, 2pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret agrum populo.
[9]
laeti eam condicionem privati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, appellatus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.