Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
atrox ubique proelium,
sed varia fortuna erat. egregie legiones, nec segnius
[p. 96]
duae alae pugnabant: externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur,
nec locum tueri poterant.
[2]
Celtiberi ubi ordinata acie
et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt,
[3]
cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent
genere pugnae, ut quamcumque parte partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque
turbatae legiones sunt, prope interrupta acies.
[4]
quam
trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur
ad legionarios equites, et "ni quid auxilii in vobis est,
actum iam de hoc exercitu erit." cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri vellet: non segniter
imperium exsecuturos; "
[5]
duplicate turmas" inquit, "duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum
hostium, quo nostros urgent. id cum maiore vi
equorum facietis, si effrenatos in eos equos immittitis;
[6]
quod saepe Romanos equites cum magna laude
fecisse sua memoriae proditum est."
[7]
dicto paruerunt
detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage
hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt.
dissipato cuneo,
[8]
in quo omnis spes fuerat, Celtiberi
trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere.
[9]
et alarii equites postquam Romanorum
equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos
iam hostes equos immittunt.
[10]
tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Iovique optimo maximo ludos vovit.
[11]
caeduntur Celtiberi
per totum saltum dissipati fuga. decem et septem
milia hostium caesa eo die tradiintur, vivi capti plus
tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis.
[12]
in suis castris eo
die victor exercitus mansit. victoria non sine iactura
militum fuit:
[13]
quadringenti septuaginta duo milites
Romani, socium ac Latini nominis mille decem et
novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. [p. 97] ita victor exercitus renovata priore gloria
Tarraconem est perductus.
[14]
venienti Fulvio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie
gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent
quosque retinerent milites, composuerunt.
[15]
inde Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam
est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones
duxit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.