Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56.
nihil eo anno belli expectantibus consulibus
litterae M. Cinci—
[2]
praefectus is Pisis erat—adlatae, Ligurum viginti milia armatorum coniuratione
per omnia conciliabula universae gentis facta Lunensem primum agrum depopulatos, Pisanum deinde finem
transgressos omnem oram maris peragrasse.
[3]
itaque
Minucius consul, cui Ligures provincia evenerat, ex
auctoritate senatus in rostra escendit et edixit,
[4]
ut
legiones duae urbanae, quae superiore anno conscriptae
essent, post diem decimum Arretii adessent; in earum
locum se duas legiones urbanas scripturum.
[5]
item
sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum,
qui milites dare debebant, edixit, ut in Capitolio se
adirent.
[6]
iis quindecim milia peditum et quingentos
equites,
[7]
pro numero cuiusque iuniorum, discripsit et
[p. 188]
inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit.
[8]
Fulvio Flaminioque terna milia Romanorum peditum, centeni
equites in supplementum et quina milia socium Latini
nominis et duceni equites decreti, mandatumque praetoribus, ut veteres dimitterent milites, cum in provinciam venissent.
[9]
cum milites, qui in legionibus urbanis
erant, frequentes tribunos plebei adissent, uti causas
cognoscerent eorum, quibus aut emerita stipendia aut
morbus causae essent, quo minus militarent, eam rem
litterae Ti. Sempronii discusserunt,
[10]
in quibus scriptum erat, Ligurum decem milia in agrum Placentinum
venisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi
ripas cum caedibus et incendiis perpopulatos esse;
[11]
Boiorum quoque gentem ad rebellionem spectare. ob
eas res tumultum esse decrevit senatus; tribunos plebei
non placere causas militaris cognoscere, quo minus ad
edictum conveniretur.
[12]
adiecerunt etiam, ut socii nominis Latini, qui in exercitu P. Cornelii Ti. Sempronii
fuissent et dimissi ab iis consulibus essent, ut, ad
quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem
locum edixisset Etruriae,
[13]
convenirent, et uti L. Cornelius consul in provinciam proficiscens in oppidis
agrisque, qua iturus esset, si quos ei videretur, milites scriberet armaretque et duceret secum dimittendique ei, quos eorum quandoque vellet, ius esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.