Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
si in sua
quisque nostrum matre familiae, Quirites, ius et maiestatem viri retinere instituisset, minus cum universis
feminis negotii haberemus;
[2]
nunc domi victa libertas
nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et, quia singulas non continuimus,
[3]
universas horremus. equidem fabulam et fictam rem
ducebam esse, virorum omne genus in aliqua insula
coniuratione muliebri ab stirpe sublatum esse;
[4]
ab
nullo genere non summum periculum est, si coetus et
concilia et secretas consultationes esse sinas. atque
ego vix statuere apud animum meum possum, utrum
peior ipsa res an peiore exemplo agatur;
[5]
quorum
alterum ad nos consules reliquosque magistratus,
alterum ad vos, Quirites, magis pertinet. nam utrum
e re publica sit necne id, quod ad vos fertur, vestra
[p. 140]
existimatio est, qui in suffragium ituri estis;
[6]
haec
consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus
vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, haud dubie
ad culpam magistratuum pertinens, nescio, vobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis:
[7]
vobis, si feminas ad concitandas tribunicias seditiones iam adduxistis; nobis, si, ut plebis quondam, sic nunc mulierum
secessione leges accipiendae sunt.
[8]
equidem non sine
rubore quodam paulo ante per medium agmen mulierum in forum perveni. quod nisi me verecundia singularum magis maiestatis et pudoris quam universarum tenuisset, ne compellatae a consule viderentur,
[9]
dixissem: 'qui hic mos est in publicum procurrendi
et obsidendi vias et viros alienos appellandi? istud
ipsum suos quaeque domi rogare non potuistis?
[10]
an
blandiores in publico quam in privato et alienis quam
vestris estis? quamquam ne domi quidem vos, si sui
iuris finibus matronas contineret pudor, quae leges
hic rogarentur abrogarenturve, curare decuit.'
[11]
maiores
nostri nullam, ne privatam quidem rem agere feminas
sine tutore auctore voluerunt, in manu esse parentium,
fratrum, virorum; nos, si diis placet, iam etiam rem
publicam capessere eas patimur et foro quoque et
contionibus et comitiis immisceri.
[12]
quid enim nunc
aliud per vias et compita faciunt, quam rogationem
tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam
censent?
[13]
date frenos impotenti naturae et indomito
animali et sperate ipsas modum licentiae facturas;
[14]
nisi vos feceritis, minimum hoc eorum est, quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus
iniuncta patiuntur. omnium rerum libertatem, immo
licentiam, si vere dicere volumus, desiderant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.