previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. tum Saguntinorum legatos in senatum [p. 470] introduxit. ex eis maximus natu: ,,etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ultimum fidem vobis praestaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt, ut nos cladium nostrarum non paeniteat. [2] bellum propter nos suscepistis, susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis, ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis. [3] cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas reliquias naufragii nostri misistis. [4] P. et Cn. Cornelii ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt, quae nobis secunda quaeque adversa hostibus nostris essent, facere. [5] iam omnium primum oppidum nobis restituerunt, per omnem Hispaniam cives nostros venum datos, dimissis qui conquirerent, ex servitute in libertatem restituerunt. [6] cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope quam vobis perierunt. [7] tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam videbamur, ut iterum periremus et alterum excidium patriae videremus, [8] nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse; ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, extingui posse: [9] cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur quia consulem declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram; [10] qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit: [11] postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis, ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit, ut non modo nobis, sedabsit verbo invidiane posteris quidem timenda nostris esset. [12] deletam [p. 471] urbem cernimus eorum, quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal; vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non fructu iucundius est quam ultione. [13] ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum, [14] quod ita res per hos annos in Hispania atque Italia gessistis, uti Hispaniam non Hibero amne tenus, sed qua terrarum ultimus finis Oceanus, domitam armis habeatis, Italiae, nisi quatenus vallum castrorum cingit, nihil reliqueritis Poeno. [15] Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre. [16] id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videretur, quae nobis imperatores vestri commoda tribuerunt, [17] ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis". senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque servatae documentum omnibus gentibus fore; [18] suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint; quaeque alia eis benigne fecerint, ea senatum ita voluisse fieri; [19] donum permittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque legatis praeberi iussa, et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia aeris. [20] legationes deinde ceterae in senatum introductae auditaeque. [21] et petentibus Saguntinis, ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae, ut Hispanos comiter acciperent.

[22] tum de re publica de exercitibus scribendis, de provinciis relatum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (17 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lautia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Loca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proconsulis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saguntini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saguntum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turdetani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turdetania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turduli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEGA´TUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SAGUNTUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: