Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
Laelius victor Carteiam revectus auditis,
quae acta Gadibus erant,
[2]
patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam, qua venissent, nuntiis ad L. Marcium missis,
nisi i si terere frustra tempus sedendo ad Gades vellent,
redeundum ad imperatorem esse, adsentiente Marcio
paucos post dies ambo Carthaginem rediere.
[3]
ad quorum discessum non respiravit modo Mago, cum terra
marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita
rebellione Ilergetum spem recuperandae Hispaniae
nanctus,
[4]
nuntios Carthaginem ad senatum mittit, qui
simul seditionem civilem in castris Romanis, simul
defectionem sociorum in maius verbis extollentes hortarentur, ut auxilia mitterent, quibus traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset.
Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper,
[5]
dum, quidnam de seditione statueretur, scirent, suspensi
quieverunt, si civium errori ignosceretur, non diffidentes sibi quoque ignosci posse.
[6]
postquam vulgata
est atrocitas supplicii, suam quoque noxam pari poena
aestimatam rati,
[7]
vocatis rursus ad arma popularibus
contractisque quae ante habuerant auxiliis in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis stativa habuerant, cum viginti milibus peditum, duobus milibus
equitum et quingentis transcenderunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.