previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. tria milia ferme aberat, cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca et obsiti virgultis tegebant colles. [2] ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet. interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes venerunt. [3] tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam vadunt. mille passum aberant, cum ab [p. 423] hoste conspecti sunt, trepidarique repente coeptum; et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et tumultum advehitur. [4] erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites; hanc iustam legonemet id ferme roboris eratin prima acie locat, ceteros, levem armaturam, in subsidiis posuit. [5] cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo eos Romani pila coniecerunt. [6] subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est. [7] ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae [8] et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur. [9] quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad caedem eos velut vinctos praebebat. [10] et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur. [11] duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt; Hanno, alter imperator, cum eis, qui postremi iam profligate proelio advenerant, vivus capitur. [12] Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum erat secuti decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt; Celtiberi, novus miles, in proximas dilapsi silvas inde domos diffugerunt.

[13] peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat. [14] itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi, si nihil eam ipse cunctando moratus esset, nactus, ad id quod reliquum belli erat in ultimam Hispaniam adversus [p. 424] Hasdrubalem pergit. [15] Poenus cum castra tum forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit ceterum, [16] quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gadis traiceret exercitum omnem passim in civitates divisit, ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (21 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Baetica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celtiberi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gaditana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Iunius Silanus
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Mago
    • Smith's Bio, Sila'nus, Ju'nius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: