Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
proelium in aditu fori maiore impetu quam perseverantia
commissum est: non animo, non armis, non arte belli,
non vigore ac viribus corporis par Romano Tarentinus erat.
[2]
igitur pilis tantum coniectis, prius paene,
quam consererent manus, terga dederunt, dilapsique
per nota urbis itinera in suas amicorumque domos.
duo ex ducibus Nico
[3]
et Democrates fortiter pugnantes
cecidere; Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem
auctor fuerat, cum citato equo ex proelio avectus
esset,
[4]
vacuus paulo post equus errans per urbem cognitus, corpus nusquam inventum est: creditum vulgo
est in puteum apertum ex equo praecipitasse.
[5]
Carthalonem autem, praefectum Punici praesidii, cum
commemoratione paterni hospitii positis armis venientem ad consulem miles obvius obtruncat.
[6]
alii alios
passim sine discrimine armatos inermisque caedunt,
Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque
multi passim interfecti, seu per errorem seu vetere in
eos insito odio seu ad proditionis famam, ut vi potius
atque armis captum Tarentum videretur,
[p. 378]
extinguendam.
[7]
tum a caede ad diripiendam urbem discursum.
milia triginta servilium capitum dicuntur capta, argenti vis ingens facti signatique, auri octoginta tria
milia pondo, signa et tabulae, prope ut Syracusarum
ornamenta—aequaverint.
[8]
sed maiore animo generis eius
praeda abstinuit Fabius quam Marcellus; qui interroganti scriba, quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis—di sunt, suo quisque habitu in modum
pugnantium formati—, deos iratos Tarentinis relinqui iussit.
[9]
murus inde, qui urbem ab arce dirimebat,
dirutus est ac disiectus.
dum haec Tarenti aguntur, Hannibal, iis, qui
Cauloniam obsidebant,
[10]
in deditionem acceptis, audita
oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine
acto, cum festinans ad opem ferendam captam urbem
audisset, ,,et Romani suum Hannibalem" inquit ,,habent:
[11]
eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus". ne
tamen fugientis modo convertisse agmen videretur,
quo constituerat loco, quinque milia ferme ab urbe
posuit castra. ibi paucos moratus dies Metapontum
sese recepit.
[12]
inde duos Metapontinos cum litteris principum eius civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem
ab consule accepturos inpunita iis priora fore, si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent.
[13]
Fabius
quae adferrent vera esse ratus diem, qua accessurus
esset Metapontum, constituit litterasque ad principes
dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt.
[14]
enimvero
laetus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit.
[15]
Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento,
aves semel atque iterum non addixerunt; hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude
hostili et ab insidiis praedixit.
[16]
Metapontini, postquam
ad constitutam non venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentur, ac repente conprehensi metu gravioris quaestionis detegunt insidias.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.