Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
ceterum postquam Tarentum
ire constituit, decem milibus peditum atque equitum,
quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate
armorum aptissimos esse ratus est, electis quarta vigilia
noctis signa movit praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit,
[2]
ut discurrerent circa vias
[p. 246]
perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul
spectator agminis falleret;
[3]
praegressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus
accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit
et ne ibi quidem denuntiato,
[4]
quo pergerent, tantum
,convocatos milites monuit, via omnes irent nec deverti
quemquam aut excedere ordinem agminis paterentur
et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu
quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum, quae vellet agi.
[5]
eadem ferme hora Tarentum
fama praevenerat Numidas equites paucos populari
agros terroremque late agrestibus iniecisse.
[6]
ad quem
nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus, quam
ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire
ad arcendum populationibus hostem;
[7]
in cetera adeo
nihil ab eo intenta cura est, ut contra pro argumento
fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse.
[8]
Hannibal concubia
nocte movit. dux Philemenus erat cum solito captae
venationis onere; ceteri proditores ea, quae composita
erant, expectabant.
[9]
convenerat autem, ut Philemenus
portula adsueta venationem inferens armatos induceret,
parte alia portam Temenitida adiret Hannibal.
[10]
ea
mediterranea regio est orientem spectans, busta aliquantum intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est
refulsitque idem redditum ab Nicone signum; extinctae
deinde utrimque flammae sunt.
[11]
Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex improuiso adortus sopitos vigiles
in cubilibus suis obtruncat portamque aperit.
[12]
Hannibal
cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet,
ut, quo res postulet, occurrere libero campo possint.
et Philemenus portulae parte alia, qua commeare
adsuerat, adpropinquabat.
[13]
nota vox eius et familiare iam
signum cum excitasset vigilem, dicente vix sustineri
grandis bestiae onus, portula aperitur.
[14]
inferentes aprum
[p. 247]
duos iuvenes secutus ipse cum expedito venatore vigilem incautius miraculo magnitudinis in eos, qui ferebant, versum venabulo traicit.
[15]
ingressi deinde triginta
fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque
portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese
coniunxerunt.
[16]
tum duo milia Gallorum Poenus in tres
divisa partis per urbem dimittit Tarentinosque duces
singlis partibus addit binos. itinera quam maxume
frequentia occupari iubet,
[17]
tumultu orto Romanos passim
caedi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, praecipit
iuvenibus Tarentinis, ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.