Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
hae clades super aliam alia Romam cum
essent nuntiatae, ingens quidem et luctus et pavor
civitatem cepit; sed tamen, quia consules, ubi summa
rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent,
minus his cladibus commovebantur.
[2]
legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium,
[3]
qui nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent darentque operam, ne per metum ac desperationem
hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset
cladem, et ut desertores de exercitu volonum conquirerent.
[4]
idem negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus
[p. 264]
mandatus erat, isque per fora conciliabulaque edixit,
ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur. haec omnia intentissima cura acta.
Ap. Claudius consul D. Iunio ad ostium Vulturni,
[5]
M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito, qui, ut quaeque
naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo
in castra mitterent frumentum,
[6]
ipse ad Capuam regressus Q. Fulvium collegam invenit Casilino omnia
deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam.
tum ambo circumsederunt urbem
[7]
et Claudium Neronem praetorem ab Suessula ex Claudianis castris
exciverunt.
[8]
is quoque modico ibi praesidio ad tenendum locum relicto ceteris omnibus copiis ad Capuam
descendit. ita tria praetoria circa Capuam erecta;
tres exercitus diversis partibus opus adgressi fossa
valloque circumdare urbem parant et castella excitant
modicis intervallis multisque simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo eventu pugnant,
[9]
ut postremo
portis muroque se contineret Campanus.
[10]
prius tamen,
quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi, qui quererentur desertam ab eo Capuam
ac prope redditam Romanis obtestarenturque, ut tunc
saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis ferret.
[11]
consulibus litterae a P. Cornelio
praetore missae, ut, priusquam clauderent Capuam
operibus, potestatem Campanis facerent, ut, qui eorum
vellent, exirent a Capua suasque res secum inde ferrent.
[12]
liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus
Martias exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent, hostium futuros numero.
[13]
ea pronuntiata Campanis atque ita spreta, ut ultro contumelias dicerent minarenturque.
[14]
Hannibal ab Herdonea
Tarentum duxerat legiones spe aut vi aut dolo arcis
Tarentinae potiundae; quod ubi parum processit, ad
Brundisium flexit iter prodi id oppidum ratus.
[15]
ibi
quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani
ad eum venerunt querentes simul orantesque. quibus
[p. 265]
Hannibal magnifice respondit et antea se solvisse obsidionem et nunc adventum suum consules non laturos.
[16]
cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam iam
duplici fossa valloque cinctam potuerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.