Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
Romae consules praetoresque usque ad ante
diem quintum kal.
[2]
Maias Latinae tenuerunt. eo die
perpetrato sacro in monte in suas quisque provincias
proficiscuntur. religio deinde nova obiecta est ex carminibus Marcianis.
[3]
vates hic Marcius inlustris fuerat,
et cum conquisitio priore anno ex senatus consulto
talium librorum fieret, in M. Aemili praetoris urbani,
qui eam rem agebat, manus venerant.
[4]
is protinus novo
praetori Sullae tradiderat. ex huius Marcii duobus
carminibus alterius post rem factam editi comprobata
auctoritas eventu alteri quoque, cuius nondum tempus
venerat, adferebat fidem.
[5]
priore carmine Cannensis
praedicta clades in haec fere verba erat: "amnem,
Troiugena, fuge Cannam, ne te alienigenae cogant in
campo Diomedis conserere manus.
[6]
sed neque credes
tu mihi, donec compleris sanguine campum, multaque
milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex
terra frugifera; piscibus atque avibus ferisque, quae
incolunt terras, is fuat esca caro tua. nam mihi ita
Iuppiter fatus est."
[7]
et Diomedis Argivi campos et
Cannam flumen ii, qui militaverant in iis locis, iuxta
atque ipsam cladem agnoscebant.
[8]
tum alterum carmen
recitatum, non eo tantum obscurius, quia incertiora
futura praeteritis sunt, sed perplexius etiam scripturae
genere. "
[9]
hostis, Romani, si expellere vultis, vomica
quae gentium venit longe, Apollini vovendos censeo
ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant, cum populus
[p. 251]
dederit ex publico partem, partem privati uti conferant
pro se atque suis.
[10]
is ludis faciendis praeerit praetor
is, qui ius populo plebeique dabit summum. decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant. hoc si recte
facietis, gaudebitis semper fietque res vestra melior;
nam is divus extinguet perduellis vestros, qui vestros
campos pascit placide."
[11]
ad id carmen explanandum
diem unum sumpserunt. postero die senatus consultum
factum est, ut decemviri de ludis Apollini reque divina
facienda inspicerent.
[12]
ea cum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres Apollini ludos vovendos
faciendosque et, quando ludi facti essent, duodecim
milia aeris praetori ad rem divinam et duas hostias
maiores dandas.
[13]
alterum senatus consultum factum est,
ut decemviri sacrum Graeco ritu facerent hisque hostiis,
Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis,
Latonae bove femina aurata.
[14]
ludos praetor in circo
maximo cum facturus esset, edixit, ut populus per eos
ludos stipem Apollini, quantam commodum esset, conferret.
[15]
haec est origo ludorum Apollinarium victoriae,
non valetudinis ergo, ut plerique rentur, votorum
factorumque. populus coronatus spectavit, matronae
supplicavere; vulgo apertis ianuis in propatulis epulati
sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.