Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
iam tumultus erat clamorque, qualis esse in
capta urbe solet; sed, quid rei esset, nemo satis pro
certo scire.
[2]
Tarentini Romanos ad diripiendam urbem
credere coortos; Romanis seditio aliqua cum fraude
videri ab oppidanis mota.
[3]
praefectus primo excitatus
tumultu in portum effugit; inde acceptus scapha in
arcem circumvehitur.
[4]
errorem et tuba audita ex theatro
faciebat, nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc
ipsum praeparata, et inscienter a Graeco inflata, quis
aut quibus signum daret, incertum efficiebat.
[5]
ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita tum
dubitationem exemerunt et Graeci Romanos passim
caede stratos cernentes ab Hannibale captam urbem
senserunt.
[6]
postquam lux certior erat et Romani, qui
caedibus superfuerant, in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos
sine armis convocare iubet.
[7]
convenere omnes, praeterquam qui cedentis in arcem Romanos ad omnem
adeundam simul fortunam persecuti fuerant.
[8]
ibi Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque, quae
praestitisset civibus eorum, quos ad Trasumennum aut
ad Cannas cepisset,
[9]
simul in dominationem superbam
Romanorum invectus, recipere se in domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscriber': se domos
[p. 248]
eas, quae inscriptae non essent, signo extemplo dato
diripi iussurum. si quis in hospitio civis Romani _
vacuas autem tenebant domos—nomen inscripsisset
eum se pro hoste habiturum.
[10]
contione dimissa cum
titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili domo
fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana
passim discursum est. et fuit praedae aliquantum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.