Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. postero die dictator, cum ante lucem in forum
venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter
paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset.
[2]
cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere.
[3]
tum, quicumque aetate militari essent,
armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque
duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent;
quibus aetas ad militandum gravior esset,
[4]
vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria
coquere iussit.
[5]
sic iuventus discurrit ad vallum petendum. sumpsere, unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est;
[6]
inpigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere. inde conposito agmine non itineri
magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones
ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in
utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant:
[7]
adderent gradum; maturato opus esse, ut
nocte ad hostem perveniri posset. consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos
esse; quid quaeque nox aut dies ferat, incertum esse;
puncto saepe temporis maximarum rerum momenta
verti. '
[8]
accelera signifer!' 'sequere miles!' inter se quoque gratificantes ducibus clamabant. media nocte in
[p. 168]
Algidum perveniunt et, ut sensere se iam prope hostes
esse, signa constituunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.