Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53.
certamina domi finita; Veiens bellum exortum,
quibus Sabini arma coniunxerant. P. Valerius consul
accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus
sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque
trepidationem iniecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta,
cui signa primum intulerat, caperetur.
[2]
intra vallum
deinde caedes magis quam proelium esse. tumultus e
castris et in urbem penetrat; tamquam Veis captis, ita
pavidi Veientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt
subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra
adoriuntur.
[3]
paulisper aversi turbatique sunt; deinde
et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule inmissus Tuscos fundit fugatque; eademque hora
[p. 127]
duo exercitus, duae potentissimae et maximae finitimae
gentes superatae sunt.
[4]
dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in
Latino agro posuerant castra populatique fines erant.
eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis sine Romano
aut duce aut auxilio castris exuerunt;
[5]
ingenti praeda
praeter suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen
ab Roma consul in Volscos C. Nautius; mos, credo, non
placebat sine Romano duce exercituque socios propriis
viribus consiliisque bella gerere.
[6]
nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec
tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.