Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. instaurandi haec causa fuerat: ludis mane servum quidam pater familiae nondum commisso spectaculo sub furca caesum medio egerat circo; coepti inde
ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset.
[2]
haud
ita multo post T. Latinio, de plebe homini, somnium
fuit: visus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem
displicuisse;
[3]
nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret. quamquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum cum timore vicit,
ne in ora hominum pro ludibrio abiret.
[4]
magno illi
ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies
amisit. cuius repentinae cladis ne causa dubia esset,
aegro animi eadem illa in somnis obversata species
visa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet
mercedem; maiorem instare, ni eat propere ac nuntiet
[p. 108]
consulibus.
[5]
iam praesentior res erat. cunctantem tamen
ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate
subita.
[6]
tunc enimvero deorum ira admonuit. fessus
igitur malis praeteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum visa atque audita et obversatum
totiens somno Iovem, minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud
dubio omnium, qui aderant, in forum ad consules lectica defertur.
[7]
inde in curiam iussu consulum delatus
eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione
enarrasset, ecce aliud miraculum:
[8]
qui captus omnibus
membris delatus in curiam esset, eum functum officio
pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.