previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. uictus igitur patientia hostium senatum eorum uocari iussit. 'soli adhuc' inquit, 'Tusculani, uera arma uerasque uires quibus ab ira Romanorum uestra tutaremini inuenistis. [2] ite Romam ad senatum; aestimabunt patres utrum plus ante poenae an nunc ueniae meriti sitis. non praecipiam gratiam publici beneficii; deprecandi potestatem a me habueritis; precibus euentum uestris senatus quem uidebitur dabit.' [3] postquam Romam Tusculani uenerunt senatusque paulo ante fidelium sociorum maestus in uestibulo curiae est conspectus, moti extemplo patres uocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iussere. [4] dictator Tusculanus ita uerba fecit: 'quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc uidetis nos stantes in uestibulo curiae uestrae, ita armati paratique obuiam imperatoribus legionibusque uestris processimus. [5] [p. 6043]hic noster, hic plebis nostrae habitus fuit eritque semper, nisi si quando a uobis proque uobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus uestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt. [6] pacem, quam nos praestitimus, eam a uobis petimus; bellum eo, sicubi est, auertatis precamur; in nos quid arma polleant uestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. haec mens nostra estdi immortales facianttam felix quam pia. [7] quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi reuicta rebus uerbis confutare nihil attinet, tamen, etiamsi uera sint, uel fateri nobis ea, cum tam euidenter paenituerit, tutum censemus. peccetur in uos, dum digni sitis quibus ita satisfiat'. [8] tantum fere uerborum ab Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post ciuitatem etiam impetrauerunt. ab Tusculo legiones reductae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tusculani
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PRAENESTE
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: