previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. pace parta, instare tum tribuni patribus, ut P. Ualeri fidem exsoluerent, instare <C.> Claudio, ut collegae deos manes fraude liberaret, agi de lege sineret. consul antequam collegam sibi subrogasset negare passurum agi de lege. [2] hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi. Decembri mense summo patrum studio L. Quinctius Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur qui magistratum statim occiperet. [3] perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem fauore patrum, uirtute sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine animi, consilium et modum adhibendo ubi res posceret priores erant. [4] [p. 3028]is ut magistratum iniit, adsiduis contionibus pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu castigando uehementior fuit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni plebis, non ut in re publica populi Romani sed ut in perdita domo lingua criminibusque regnarent: [5] cum Caesone filio suo uirtutem, constantiam, omnia iuuentutis belli domique decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse; loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos, pessimis artibus, regia licentia uiuere. [6] 'Aulus' inquit, 'ille Uerginius, quia in Capitolio non fuit, minus supplicii quam Appius Herdonius meruit? plus hercule aliquanto, qui uere rem aestimare uelit. Herdonius, si nihil aliud, hostem se fatendo prope denuntiauit ut arma caperetis; hic negando bellum esse arma uobis ademit nudosque seruis uestris et exsulibus obiecit. [7] et uosC. Claudi pace et P. Ualeri mortui loquarprius in cliuum Capitolinum signa intulistis quam hos hostes de foro tolleretis? pudet deorum hominumque. cum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et seruorum dux profanatis omnibus in cella Iouis optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam Romae sumpta sunt arma. [8] in dubio fuit utrum L. Mamilius, Tusculanus dux, an P. Ualerius et C. Claudius consules Romanam arcem liberarent; et qui ante Latinos ne pro se quidem ipsis, cum in finibus hostem haberent, attingere arma passi sumus, nunc, nisi Latini sua sponte arma sumpsissent, capti et deleti eramus. [9] hoc est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem eam hosti trucidandam obicere? scilicet si quis uobis humillimus homo de uestra plebe, quam partem uelut abruptam a cetero populo uestram patriam peculiaremque rem publicam fecistis, si quis ex his domum suam obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum auxilium putaretis: [10] [p. 3029]Iuppiter optimus maximus exsulum atque seruorum saeptus armis nulla humana ope dignus erat? et hi postulant, ut sacrosancti habeantur, quibus ipsi di neque sacri neque sancti sunt? [11] at enim, diuinis humanisque obruti sceleribus, legem uos hoc anno perlaturos dictitatis. tum hercule illo die quo ego consul sum creatus, male gesta res publica est, peius multo quam cum P. Ualerius consul periit,—si tuleritis. [12] iam primum omnium' inquit, 'Quirites, in Uolscos et Aequos mihi atque collegae legiones ducere in animo est. nescio quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus deos. quantum periculum ab illis populis fuerit si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito quam re ipsa experiri est melius.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: