Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
Anicius Scodra recepta nihil prius quam requisitos Petilium Perpennamque legatos ad se duci
iussit.
[2]
quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque
regis;
[3]
qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, profectus Etlevam uxorem cum filiis duobus, Scerdilaedo Pleuratoque, et Caravantium fratrem Scodram in castra
adduxit.
[4]
Anicius bello Illyrico intra triginta dies perfecto nuntium victoriae Perpennam Romam misit et post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, coniuge ac liberis ac fratre aliisque principibus
Illyriorum.
[5]
hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romae auditum est.
quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter adventum simul Aemili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare
audiebat, simul Octavi praetoris.
[6]
nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumae orae habebat. Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum parvo
praesidio duorum milium caetratorum.
[7]
eo et Androclen praefectum mittit iussum sub ipsis navalibus castra
habere.
[8]
Aenean mille equites et Creon Antigonensis missi ad tutandam maritumam oram, ut, quocumque litore adplicuisse naves hostium audissent, extemplo
ferrent agrestibus opem.
[9]
quinque milia Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi
erant Histiaeus et Theogenes et Midon.
[10]
his profectis [p. 149] ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco
alveo transiri poterat.
[11]
huic rei ut omnis multitudo vacaret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in castra adferebant; miles iussus ex propinquis silvis benigne ... .
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.