previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

CAPUT TERTIUM.

Consilii publici consors, judexque curialis, constitutus est Washingtonius. — Belli Americani causæ. — Pugna Lexingtoniensis. — Collis Bunkerii prœlium memorabile.


INTEREA, magistratus, consilii publici consors, judexque curialis1 factus est. At tempus instabat, quo, Washingtonium hæc munia honorifica relinquere, civiumque suorum jura contra paucorum potentium apud Anglos tyrannidem vindicatum2 ire oportebat. Bellum Americanum ab erroribus paucorum politiam3 Angliæ exercentium, renixuque colonorum nonnullorum in taxationem Senatus Britannici iniquam, originem duxit. Alia quoque causa belli civilis Britanniam inter et colonias movendi ad superiorem accessit, quæ priùs explicanda videtur, quàm ad Martis discrimina nosmet accingamus.

Coloni primi, qui ex Angliâ, ad inhospita Columbi litora demigraverant, potissimùm patriam fugiebant, ne ob religionem vexarentur. Numinis4 afflatu fulti, omnia pericula peregrinâ in terrâ adibant, malumque Jovem,5 Indorumque feritatem, famem, calorem, frigus, ultro perpessi. Hæc mala varia, invictâ virtute constantiâque superabant; infortuniumque omne subire, quam religionis causâ vexari, præstare arbitrabantur. Has cogitationes secum portantes, solum incultum omni frugum genere feracissimum reddiderunt.

Paulo post pacem Parisiensem, Christi anno millesimo septingentesimo sexagesimo tertio factam, ratio nova colonias Anglicas regendi instituta fuit. Solitæ libertatis tanta subitò imminutio est facta, ut duodecim spatio annorum, nil præter solum cœlumque ferè reliquum habebant. Senatus Britannicus, in quo nulli erant coloniarum vicem gerentes, non solùm vindicavit, sed etiam exercuit, colonos, ad arbitrium, jus taxandi. Hæc postulatio, Magnæ Chartæ6 tam contraria, quæque discrimina tam invidiosa inter eidem regi subditos, diversa maris Atlantici litor habitantes, induxit, ut turbæ graves inter colonos excierentur, effecit.

Longa mora esset dicere, quantâ pervicaciâ, quantâque lite à Senatu Britannico colonias Americanas jus taxandi arrogatum sit. Nunc vero ad Martis horrentia arma maturemus, satis, enim, de causis hujusce belli, jam dictum esse puto.

Dux Gage, qui, ineunte anno millesimo, septingentesimo, septuagesimo quinto, exercitui Anglico Bostoniæ præfuit, certior factus, vim magnam7 instrumentorum apparatûsque belli, Concordiæ, apud Novanglos, coactam fuisse, manipulos8 nonnullos, qui vim istam delerent, misit. Hancockium Adamiumque, Congressûs provincialis, qui tunc temporis Concordiæ convenerat, viros principes, apprehendi jussit. Hi manipuli, die Aprilis undevicesimo, anno suprà dicto, primâ luce, iter Bostoniâ facere cœperunt, summo silentio profecti, apprehensoque quoque obvio,9 ne adventu improviso vicinitas commoveretur; qui tamen, armorum ignivomorum tintinnabulorumque sonitu assiduo, consilia sua à colonis patefieri viderunt.

Horâ quintâ, Lexingtoniam, quindecim milliaria Bostoniâ distantem, pervenerunt. Militia, viridi in campo, juxta oppidulum suprà dictum, à præfectis provincialibus, armorum ignivomorum ad usum, exercebatur. Legatus Pitcairnus, qui manipulo Britannico præfuit, magnâ voce clamavit, “ fugite, rebelles, arma abjicite, inque fugam vosmetipsos abripite. ” Militiâ provinciali iisdem vestigiis inhærente, locoque cedere nolente, Pitcairnus milites regios militiam provincialem armis ignivomis petere jussit, quibus displosis, multi ex Americanis aut interfecti, aut vulnerati sunt. Copias inde Concordiam duxit, ubi belli instrumenta ibi recondita deleta sunt. Militia colonica contra copias regias acerrimè velitabatur, quâ certatione multi utrinque occisi. Copias regias Concordiâ sese Lexingtoniam recipientes, per sex milliarium spatium, magno impetu insequebantur Americani, qui, de lapideis muris, tuti, eas mirâ celeritate incedentes, omni telorum genere, petebant. Copiis regiis laborantibus recentes nonnulli manipuli, cum duobus tormentis majoribus,10 Lexingtoniæ subveniebant.

Sub Maii mensis finem, regiæ copiæ plurimæ Bostoniam adventabant, Howe, Burgoyne, Clintonioque, ducibus inclytis, imperantibus. Haud longè a Bostoniâ, collis, nomine Bunker, situs est, quem colonorum manipulus, Junii die decimo sexto, cepit, eumque munire instituit; tantâque diligentiâ operi incubuit, ut, priusquam lucesceret, munimentum vallumque castris penè circumjecerit. Quod ut vidêre copiæ regiæ, assiduâ tormentorum majorum, omnigenorumque armorum ignivomorum, oppugnatione, opera solo æquare, propugnatoresque vallo fossâque depellere enixè conabantur. Coloni, tamen, ab opere non cessabant, meridiemque circiter munimenta omnia perfecerant: quæ Americanorum audacia duces Anglos adeo efferavit, ut ad collis Bunkerii radices peditum legionem exponerent.11

Copiæ regiæ summâ virtute collem ascenderunt; cum autem Americanorum vallo castrisque appropinquarent, tantus glandium plumbearum imber in eos subitò est effusus, ut torrentis ritu,12 per semi-horam, caderet. Cædes tam infinita facta, ut milites veterani, se stragem terribiliorem nunquam vidisse confiterentur. Dux Howe, cujus virtus hac pugnâ clarissimè perspecta, paulisper ferè solus permansit, præfectorum militumque parte maximâ aut occisâ, aut vulneratâ. At tandem, copiis recentibus adventantibus, Americani dare terga coacti. Oppidulum, quòd de domibus copiæ colonicæ propugnabant, quòdque eis, inter pugnandum, perfugio erat, incensum fuit.

In hoc prælio, pro numero pugnantium, cædes major utrinque facta, quam in ullâ aliâ pugnâ, quæ totius belli spatio obtigit. Ex parte Britannorum, mille homines cadebant; quingenti insignes viri de numero Americanorum, eo die, luce13 carebant; in his fuit Warrenius, medicus præclarus, orator disertus, vir patriæ amantissimus, qui cives suos in Anglorum dominationem injustam accendere haud destitit. Hoc prælio facto, copiæ colonicae propugnacula aggeremque loco excelso contra Carolopolim fecêre; agilitate audaciâque hostium animos perculsere, magis, quòd, veterani Britanni suam laudem14 virtutemque prædicantes, militiam provincialem ex animo despicere solebant. Præsidium Bostoniense, ad inediæ extremum, jam diuturnâ obsidione deductum.

1 Curialis. The judge of a court; from curia, a court, or senatehouse.

2 Vindicatum, “ to avenge; ” the former supine placed after ire.

3 Politiam, “ rule, ” or “ civil government; ” from a Greek noun, implying a city, state, or community. N. B. Politia has the penult long.

4 Numinis, &c. By these words we mean enthusiasts, such persons as conceived themselves inspired, or the peculiar favorites of heaven.

5 Jovem. By this word is understood, “ the climate, ” air, atmosphere, agreeably to the notions of some nations of the present day, that the deity exists in the air; a figure common among the classies.

6 Chartœ, the great charter, the bulwark of English liberties.

7 Vim magnam. By the noun vim, is here implied, “ quantity, ” “ number, ” or “ multitude. ”

8 Manipulos, “ detachments, ” or “ companies of troops; ” somewhat similar to what we commonly call, a captain's company, in modern armies.

9 Quoque obvio. “ Each, ” or “ every one they met; quoque being the ablative case of the compounded pronoun quisque, placed absolutely with the participle apprehenso. The cause of their arresting all whom they met, and proceeding with such cireumspection, was with a view of not alarming the minute-men in the vicinity.

10 Tormentis majoribus. By these are implied, “ cannons, ” or “ great guns, ” of any capacity, in which sense they will be understood throughout the work.

11 Exponerent. “ They landed, ” (de navibus scilicet,) literally, “they put out (of their ships. ”

12 Torrentis ritu. “ After the fashion, or manner, of a land-flood, or torrent. ”

13 Luce. “ Life; ” luxis frequently used, figuratively, for life, especially among the poets.

14 Laudem. “ Commendable, or praiseworthy actions; ” for laus means often, not so much praise, as those deeds, which merit it: thus Virg. Sunt etiam hic sua præmia laudi, ” “ Noble deeds have their own rewards, even here. ”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: