CAPUT DUODEVICESIMUM.
Bellum inter Gallos Britannosque exoritur. — Civitates fœderatas ab eo bello cohibere studet Washingtonius. — Americanorum in Britannos odium. — Dominus Jay ad Sancti Jacobi aulam legatus missus est. — Fœdusmemorabile, iræque propter illud excitatæ. — Civitates fœderatas Washingtonii prudentia belli calamitatibus eripit. — Fædus Jayianum à Congressu sancitum. — Genetius, legatus Gallicus, ad civitates Americanas missus est. — Graves cum Washingtonio inimicitias exercet.SUB idem tempus, bellum Galliam inter et Bri tanniam Magnam exortum est. Washingtonii, verò, prudentia et sapientia, belli hujusce jam inde ab initio, civitates fœderatas Americanas nationi neutri obnoxias esse voluêre. Belli, porrò, eventus, quam sanum hocce Washingtonii consilium fuerit, plenissimè demonstravit; etsi, principio, à multis res hæcce vehementissimè fuit improbata. Bellum1 nuperos inter civitatum fœderatarum Americanarum hostes, et earundem amicos, in civium pectoribus iras plurimas odiaque fœda in gentem alteram, et, in alteram, amicitiam excivit. Cupere2 et favere Gallis ob societatem antiquam Americani; multique, patriam periculo objectare, quàm Gallis suppetias non ferre, maluêre. Præsidis edictum civium plurium voluntati votisque planè repugnabat. Cives, 3 enim, Americanos, à studio partium immunes servare, difficillimum fuit. Washingtonii, insuper, consiliis populus adhuc favebat, at, hâc in re, civium pars bona, 4 præsidis resistere edicto, quàm obtemperare, malebant. Præsidis, tamen, constantia et sententia flecti aut mutari nequibant; et utilitati communi inservire, quàm gratiam suam augere, satius ei visum Odium, porrò, in Britannos haud minus fuit. Britannos, enim, Indos ad bellum Americanis inferendum impellere, nautasque Americanos vi5 capere, Turcasque in cives fœderatarum civitatum incitare, à plerisque, pro certo, creditum. 6 Britannos7 quippe civitatum fœderatarum Americanarum magnitudinis crescentis zelotypos esse, Americani autumabant. Nonnulli8 in Congressu pecunias Britannis debitas persolvi non oportere aiebant; communicationemque omnem, dum9 meliùs rectiùsque in Americanos facere inciperent Britanni, penitùs prohiberi. Bellumque præsens duas inter gentes intentare omnia videbantur. Gallorum fautores bellum cum Britannis exoptare; alii, autem, Britannis magis obnoxii, bellum cum eis reformidare. Interea, cum omnes bellum jam instare putarent, Washingtonius, pacem otiumque retulit, dominumque Jay ad sancti Jacobi aulam apud Anglos legavit. Quâ re, induciæ dabantur, cunctisque litibus, quæ gentem utramque aliquandiù exagitaverant, finis tandem impositus. Præsidem quavis cum gente, inconsulto senatu, de pace agere sinebant; fœdus, itaque, Britanniam Magnam inter et civitates fœderatas Americanas, fuit ictum. Fœdus10 istud, de quo nunc agitur, commodissimum, quod confici aut comparari poterat, dixit Jay; quodque ab Americanis haud respuendum arbitrabatur. Senatu Americano isto de fœdere deliberante, senatorum unus, contra senatûs leges atque regulas, fœderis exemplar, 11 ad typographum quendam, divulgandi causâ, misit. Quo cognito, 12 scintilla velut ignis, indignatio maxima civitates cunctas fœderatas Americanas commovit. Iræ et ægrimoniæ quæ aliquandiù sopitæ videbantur, ab integro, 13 exarsêre. Quinetiam, nonnulli potestatem ferè omnem Britannis concessam illo fœdere, Gallosque socios veteres fidosque, turpiter desertos prædicabant. Illi, 14 verò, qui moderati modestique haberi volebant, nimium Britannis concedi, minimum, vero, accipi, dixêre. Consilia15 plurima Bostoniæ, Eboraci Novi, Philadelphiæ, aliisque in urbibus convocabantur, quibus in consiliis, fœdus istud, populo libero et forti penitùs indignum esse, decretum. 16 Hi animorum motus, tempestatesque tantæ, Washingtonium incitare ad cogitationem majorem, non verò ad consilii aut sententiæ mutationem compellere aut adigere quivêre. Ad amicum quendam sic scripsisse fertur Washingtonius, “ ratio17 una tantummodò restat, eademque verum quærere, idque solum persequi, demonstrat. ” Fœdus jam pridem sancire Washingtonium constituisse; idque bello præstabilius duxisse, omninò verisimile18 est: attamen, eum vehementissimè pigebat, fœdus istud adeò à plebe reprehendi, simulque sibi plaudebat, cum reputaret, tempus forsitan haud procul abesse, quo plebs consilia in melius referret. Pacem cum orbe terrarum universo (dummodò honestè fieri potuit) servare avebat Washingtonius. Mala bellis tanta inesse putavit, ut, nisi necessitudo maxima posceret, ea19 non suscipienda aut sumenda arbitratus sit. Domini Jay legationem, ultimam cum Britannis pacem servandi rationem, meritò, duxit20 Washingtonius, fœderisque, modò cum Britannis icti, rejectionem belli prænunciam proculdubio fore probè cognovit. Quæ præsidis prudentia civitates fœderatas Americanas belli 21 calamitatibus eripuit; at22 civium in Britannos animi iræque haudquaquam minuebantur. Præsidis gratia23 apud cives aliquantulùm, eo fœdere, fuit imminuta; quod, 24 tamen, multò ante, providebat. Fœdere tandem à Congressu sancito, id25 irritum efficere, à quibusdam enixè tentatum; pecunias, enim, vim fœderi dando necessarias, 26 primò denegare 27 Congressus. Nonnulli, porrò, in Congressu, præsidem, chartas, documenta, et auctoritatem flagitare, 28 quibus fretus, dominus Jay, fœdus tale cum Britannis ferire ausus erat. Hæc Congressùs flagitatio Americanos primùm conquirere docuit, præsidem an Congressum penes fœdera feriendi potestas esset. Hâc super re, disceptatio longa in Congressu facta. Cum sententiæ istæ præsidi nunciarentur, respondit, “ diem se ad deliberandum sumpturum. Eo, autem, tempore, angustiis magnis premebatur Washingtonius. Fœdus istud vulgus improbabat; illi, qui sententiæ hujusce autores fuêre, sese certiores, isto de fœdere, fieri tantummodò postulavêre. Nec, verò, ignorabat Washingtonius, si Congressûs voluntati, hâc in re, non obtemperaverit, neminem non dicturum, præsidis culpâ aut incuriâ, fædus tam turpe cum Anglis percussum fuisse. At officcio fideliter fungi, nullaqûe pallescere culpâ, Washingtonio vulgi favore carius fuit. Rempublicam Americanam salvam tutamque tenere, jusjurandum 29 cogehat. Fœdera30 feriendi potestatem penes præsidem esse, et leges ita voluisse, Washingtonio planè videbatur. Has cogitationes secum diù ipse volvens, hujuscemodi responsum ad Congressum misit. “ Sententiam31 vestram, quæ me chartas, documenta, et præcepta flagitaverat, quibus fretus legatus Americanus, qui ad sancti Jacobi aulam apud regem Britannum, à me missus fuerat, fœdus illo cumrege percussit, sedulò mecum ipse mente agitavi. Multa32 mihi diù volventi, hæc potior sententia visa. Fœdera feriendi, quavis cum gente, facultatem33 præsidi legibus mandatam esse. Senatum verò Americanum fœdera sancire, aut irrita efficere posse. Illos, autem, qui decretum34 istud ad me misêre, nullam omninò potestatem tale aliquid præsidem poscendi habere. Quocirca, decreta illorum obsequi, aut morem gerere, nequeo. ” Etsi chartarum flagitatio, parùm procedebat, consilii, tamen, istius fautores pecunias fœderivim addendo necessarias strenuè denegabant. Sancitum, tandem, fœdus, civibusque per edictum nunciatum, ut fœderi audientes essent. Pecunias vim fœderi addendo necessarias denegare, fidem publicam necessariò imminuisset. Cum disceptation longa facta esset, pecunias fœderi servando necessarias præbere, ægerrimè à Congressu decretum. Quamvis hac in re, Washingtonius nil per se agivoluit; tamen, 35 ex ejus consilio fœdus sancitum plane liquet. Fœdere, enim, isto, à præside et Congressu sancito, pecuniæ, fœderi necessariæ, nisi 36 summâ cum famæ jacturâ, denegari nequibant. Fœdus istud, ita cum Britannis percussum, plus commodi quàm damni Americanis attulit. Lites antiquas compescuit, amicitiam consuetudinemque 37 mutuam duas inter gentes restituit. Ut propugnacula Britannica, intra civitatum fœderatarum Americanarum fines posita, sine certamine, aut vulneribus ullis, Americanis dederentur, fœdere isto effectum. 38 Quamvis commoda nonnulla, fœdere isto, Britannis concessa fuissent, nullum, tamen, fœdus Americanis commodius, illo tempore, à Britannis impetrari aut extorqueri poterat. Cum39 iram animosque ratio edomuerat, tandem usu compertum, Washingtonii, isto de fœdere, consilium, præter spem Americanis multùm profuisse. Etsi40 ratio cum Britannis agendi scopulosa et difficillima Washingtonio fuerat, pacem, tamen, cum Gallis conservandi spes multo asperior. In Galliâ res novæ, civitatumque fœderatarum Americanarum ordinatio, eodem ferè tempore fiebant. Ad Christi usque annum millesimum septingentesimum nonagesimum tertium, nationes41 ambæ in pace degebant; at, ex tempore, quo, bellum Galliam inter et Britanniam Magnam, geri cœtum, civitates fœderatas Americanas à studio42 partium immunes servare, difficillimum erat. Gallis amici, et Britannis infesti, ut plurimùm, erant cives Americani. Hæc Americanorum in Gallos amicitia, Genetii, legati Gallici adventu, valdè augebatur. Die43 Aprilis octavo, Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo tertio, ad oras Americanas appulit legatus iste. Gulielmus Moultrie, qui, eo tempore, reipublicæ, ad quam appulerat Genetius, præfuit, eum44 perhumaniter tractavit. Dum istâ in civitate morabatur, amoris in se, in Gallos, in rempublicam, denique, Gallicam, pignora45 et indicia certissima accepit. Hâc46 Americanorum amicitiâ in se animatus, naves longas plurimas armare, bellumque gentibus Americæ amicis indicere, militesque Americanos ad id bellum conscribere, haud dubitavit. Naves, porrò, quas ceperint Galli, in judicium vocandæ, damnandæ, et vendendæ, Genetio ipso judice, erant. Necdum à Washingtonio præside adhuc agnitus est. Dum per civitates alias iter faciebat Genetius, eadem amoris atque amicitiæ pignora et indicia à civibus ubique accept. Res47 novæ Gallicæ autem, quæ generis humani admirationem exciverant, Washingtonii prudentiam claram ct manifestam fecêre. Etsi Gallorum consilia secretò improbabat Washingtonius, istâ, tamen, cum gente, pacem scrvare voluit. Genetium, itaque, legatum Gallicum tandem agnovit, 48 quanquam graves cum præside ininicitias, bonis 49 omnibus invisas, jam dudum exercuerat. Washingtonii modestia difficulates omnes facillimè superavit, et quamvis auctoritas50 ejus libellis famosis opprobriisque variis notabatur, ejusque ministros51 rebus sibi à præside mandatis infideles esse à nonnullis palam prædicabatur, paulumque, quin plebs in defectionem apertam erumperet, abfuit, Washingtonii, tamen, prudentia invicta pacem et concordiam restituit.