CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.
Quatuor Galli, qui bellum Hispaniæ inferrent, à legato Gallico Philadelphiâ missi sunt. — Washingtonius hos Gallos coerceri imperat. — Kentuckienses, de fluminis Mississippiensis libero usu Congressum orant. — Thomam Pinckneyum, ad Hispaniarum regem, legatum mittit Washingtonius. — Fœdus cum illo rege ictum. — Joannes Adams cum Britannis fœdus ferire frustra conatur. — Cur recusabant Britanni. — Hammondius à Britannorum rege ad civitates Americanas primus legatus missus est.His tot difficultatibus circumdatus Washingtonius, quid ingenium, quid mens sibi conscia recti, efficere posset, sæpius expertus. Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo tertio, Galli1 quatuor Philadelphiâ profecti, qui bellum Hispaniæ à civitatum fœderatarum partibus nonnullis inferrent, legato Gallico missi sunt. Washingtonius, autem, nequid bellum genti cum civitatibus fœderatis Americanis amicitiâ conjunctæ inferretur, cavere et providere debebat. Gubernatori, 2 igitur, civitatis istius in quam Galli isti quatuor iter fecerant, imperavit, ut homines illos intra fines suos contineat, neve bellum cuilibet inferre sinat. Wayne, insuper, dux Americanus, à præside jubebatur propugnacula extruere, et, si transire conentur, eos vi prohibere. Cives multi Kentuckienses, in Hispanos animo adeo malè affecto erant, ut Gallis libentissimè succurrere, Hispanorumque intra fines bellum gerere, vellent. Dum hæc geruntur, Kentuckienses multi Washingtonium Congressumque petebant, ut3 flumine Mississippiensi sibi uti liceret; simulque 4 præsidem iniquitatis insimulabant, qui regionum occidentalium incolis jura tam necessaria denegaverat. Hæc Kentuckiensium petitio verbis liberrimis scripta erat, et, nî remedium tot tantisque incommodis et injuriis propositum fuerit, sese5 ab societate omni cum reliquis civitatibus Americanis discessuros prædicabant. Hos6 tumultus sedare, Gallos à bello Hispanis inferendo deterrere, simulque, armis depositis, pro libero usu fluminis Mississippiensis cum Hispaniarum rege pacisci, Washingtonio contigit. Quod, etsi difficillimum erat, ad exitum, tamen, felicem perduxit Washingtonius. Ante Kentuckiensium petitionem præsidi Congressuique oblatam, Washingtonius, (quippè qui incolarum occidentalium ægrimoniam solicitudinemque probè cognoverat,) virum inclytum Thomam Jeffersonium jussit, ut Reipublicæ Kentuckiensis gubernatorem certorem faceret, 7 sese8 omni ratione laborare et niti, ut, Kentuckienses, sine molestiâ aut impedimento ullo, eo flumine uterentur. Ad hoc, Galli à bello civitatibus Hispanis inferendo deterrendi à præside erant. Washingtonius, interim, Thomam Pinckneyum ad Hispaniarum regem legavit. Et, Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo nonagesimo quinto, fœdus cum Hispaniarum rege ictum fuit, quo fœdere, omnia quæ de finibus fluminisque Mississippiensis usu petebant Americani, facillimè ab Hispanis concedebantur. His, igitur, rebus fiebat, ut Kentuckiensium aliorumque querimoniis ægrimoniisque impositus sit finis. Otium et tranquillitas in civitatibus omnibus Oceanum Atlanticum attingentibus è vestigio restituebantur. Rerum harum maxima, navigatio, nempè, fluminis Mississippiensis, cujus causâ, legati multi ultrò citroque missi fuerant, tandem finita. Magnæ erant difficultates, quibuscum9 conflictandum fuit Washingtonio, amicitiæ cum Hispanis, tempore illo, conciliandæ causâ; at, multò majores à Washingtonio superandæ erant priusquam pax Britanniam inter et civitates Americanas fœderatas confirmaretur. Gens10 altera uti supra diximus alteram fœdifragam appellare. Belli11 mala finiêrat pax; iras, autem, animosque duas inter gentes haudquaquam mulserat. In civitatibus fœderatis Americanis, haud deerant, 12 qui Britanniam Americæ inimicam esse, bellumque nuperum repressum tantummodò, non, verò, suppressum fuisse, crederent. Paulo post belli finem, Joannes Adams, à Congressu priori, 13 qui fœdus cum Britannis feriret dimisus est: at Britanni, eo tempore, Americanorum amicitiam respuebant. Cum Britannos oraret, ut, ex fœdere, propugnacula nonnulla intra civitatum fœderatarum Americanarum fines sita desererent, 14 responsum fuit, “ Americanos15 leges, quæ pecunias civibus Britannis debitas haud persolvere jubeant, tulisse. ” Justitiam adeo adamavit Washingtonius, ut eam16 patriæ amori non posthabuerit. Hæc, autem, ad amicum quendam, eâ de re, scripsisse fertur. “ Civitates istæ improvidè infeliciterque, ne injustè dicam, profectò fecêre, quæ 17 leges, fœderis violandi causâ, tulerunt. In adversarios18 rectè justeque facere, ubique tutum. Si fidem servâssent Britanni, et propugnacula19 occidentalia nobis non reddidissent, deorum hominumque fidem rectè imploraremus. ” Alium ad amicum, eadem de re, scribens, sic locutus Washingtonius: “ Quam valdè nobis dolendum, causam20 fœderis violandi tam justam Britannis esse, quàmque turpiter, ex rerum difficultate, nobis agendum. ” Cum primùm præsidis officium accepisset Washingtonius, ratione omni sibi nitendum putabat, ut, quid consilii caperent Britanni, quidve21 de rebus Americanis sentirent, compertum haberet. Hâc de re, domino22 Morrisio, (qui Europam, quibusdam de causis, profectus fuerat,) negotium mandatumque dedit Washingtonius. Quæ 23 mandata fideliter capessivit Morrisius; at, Britannos, civitatum fœderatarum voluntati haud obtemperaturos, comperit. Post, verò, annos duos, cum stabilitas firmatasque civitatum fœderatarum clarissimè perspicerentur, Britanni, dominum24 Hammondium, legatum primum, ultrò misêre. Quo facto, Washingtonius præses Thomam Pinckneyum ad Britannorum regem legavit. 25