previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

CAPUT DECIMUM TERTIUM.

Incipit annus Christi millesimus septingentesimus octogesimus primus, secumque affert seditionem gravem legionis Pennsylvaniensis militum. — Ad officium tandem seditiosi isti milites redeunt. — Bellum in Carolinâ acerrime gestum. — Prœlium Guilfordiense. — Eboraci apud Virginienses obsidio. — Comitis Cornwallis exercitusque Britannici deditio. — Magna apud Americanos lœtitia.


FORTASSE haud longè a re nostrâ alienum erit, quas res Americani, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo primo, præstiterunt, paucis disserere. Anno superiore, nihil memorabile gestum. Hic, autem, annus, de quo nunc agimus, seditionem gravem apud milites legionis 1 Pennsylvaniensis secum attulit. Die Januarii primo, tredecim millia militum legionis istius, in seditionem apertam erupêre: ad Congressum sese processuros, et, nisi injuriis remedium satisfactionemque impetrâssent, militiam penitùs detrectaturos dictitantes.

Wayne, dux Americanus, qui legioni isti præerat, seditionem compescere 2incassùm nitebatur. Omnes Princetoniam versus, unà cum sex tormentis 3 majoribus bellicis, iter facere cœperunt. Omnium, quæ postulârunt, literis scriptis, ad Congressum rationes 4 miserunt; Quibus in literis petebant, ut stipendium, sibi jam diu debitum, è vestigio 5 penderetur; utque stipendium in posterum omnibus, qui nomina 6 profiteri perseverarent, salvum præstaretur. 7

Legionis Pennsylvaniensis præfecti, Congressus pars quædam, et de consilio Pennsylvaniensi publico delegati nonnulli, seditiosos milites istos in gratiam cum præfectis reducere conabantur. Etsi horum postulata justissima erant, tamen, dum in seditione apertâ continuarent, nil his concedendum jure posse Washingtonius duxit; quòd si eorum postulatis venia aut licentia ulla daretur, exemplum pessimum disciplinæ militari exhiberetur. Ut brevis sim, seditiosi tandem ad officium redire inducebantur: hostes, interea, ut regis Britannici partes milites isti Pennsylvanienses amplecterentur, nil infectum 8 aut intentatum reliquere: at, hi, contra, etsi præfectorum suorum imperio parere recusabant, hostium tamen conatus conditionesque ab eis sibi oblatas statim respuebant.

De his militibus Pennsylvaniensibus, deque seditione satis jam dictum puto: nunc ad rem, et heroa nostrum revertamur. Cum hostes haud procul a Washingtonii villa fundoque 9 bellum gererent, ad montem Vernonium milites nonnullos, qui recentia cibaria petant, exposuerunt. Multorum, qui antea postulata hostium talia concedenda non putabant, ædificia cremabantur. Id ne malum accideret, Washingtonii villicus et dispensator hostium postulata concedenda esse censuit.

Quod10 cum Washingtonius comperit, villicum suum graviter objurgavit, et dixisse fertur, “ sese ædificia sua omnia comburi, quàm auxilium ullum de fundo11 suo ad hostes asportari aut deferri, maluisse. ” Ad priores omnes difficultates Washingtonii hæc quoque nova accessit.

Hocce anno, bellum acerrimè in Carolinâ gerere instituunt Britanni. Cum diù, atque marte vario, 12 pugnatum esset, exercitus, tandem, ambo, certamen, loco, vulgò Guilford apud Carolinienses dicto, iniêre. Britannos Cornwallis, comes 13 Anglicus, Americanos, autem, Greene, ducebat. Prælium istud, de quo nunc agitur, decimo quinto Martii mensis die, anno 14 supra dicto, commissum; at disciplina militaris, quâ Britanni tunc temporis gentes omnes superabant, tandem evicit; 15 itaque penitùs fusi fugatique sunt Americani, et omnes in partes disjecti. 16

Quo prælio facto, Cornwallis, comes Anglicus, Virginiam versus iter tendere instituit. Henricus, autem, Clintonius, eques 17 Britannus, qui, tempore eo, copiis omnibus Britanni regis, his in regionibus, præfuit, auxilii ad Cornwallis nihil mittere poterat; quippe qui, Washingtonium Eboracum novum è vestigio 18 adorturum, verebatur; nihil, porrò ad eum decipiendum a Washingtonio fuit prætermissum crebrisque castorum mutationibus, Clintonium formidine perpetuâ exagitavit. Cornwallis, interea, oppidulum apud Virginienses, Eboracum vulgo nuncupatum, cepit, expugnavitque, nullo fere resistente; quem, tamen, subsequebatur duobus cum hominum millibus, La Fayette, Gallus prænobilis, qui, motuum 19 hostilium observandorum causâ, a Washingtonio fuerat præmissus.

Sub Sextilis finem, De Grasse, comes Gallicus, qui classi Ludovici decimi sexti præpositus fuerat, cum triginta navibus longis, in conspectum venit. Agmina socia, ad oppidulum Eboracum apud Virginienses obsidendum, partim terrâ, partim mari procedebant. Copiæ omnes, nonnullis militibus Virginiensibus, quos Nelsonius, dux Americanus ducebat, receptis, ad duodecim hominum millia, vigesimo Septembris die, ut Eboracum expugnarent, ubi Cornwallis cum exercitu suo consederat, maximo studio, accingebantur. Classis, insuper, Gallica, quam De Grasse ducebat, eodem ferè tempore, in conspectum venit, et ne commeatus, 20 aut auxilium ullum hostibus afferri poterat, sedulò prohibuit.

Primo obsidionis die, Scammellius, 21 tribunus Americanus, præfectus egregius, mortem pulcherrimam obiit. Sub idem tempus, Cornwallis, literas, ab Henrico Clintonio, equite, accepit, quibus in literis, certior factus est, 22Digbyum ducem Anglicum navalem, ad oras Americanas, cumnavibus longis quibusdam appulisse; 23 præfectosque omnes Britannos, auxilium ad eum quam primùm mittere constituisse. ” Quibus literis perlectis, non cunctandum sibi censuit Cornwallis, quin ad fortiter resistendum sese illicò accingeret.

Die Octobris decimo, agmina socia 24exercitûs Britannici propugnacula et opera expugnare contendebant; hostes, interim, haud timidi resistunt: maximâ vi et virtute utrinque certatur. Dum hæc geruntur, Cochranus, 25præfectus Britannus, cum literis alteris à Clintonio ad Cornwallis est missus. Fortis ille præfectus, quò intenderat, incolumis pervenit, classemque Gallicam navigio aperto, evitavit. Eodem, quo Americani Gallique, oppidulum Eboracum expugnare cœperant die, literas a Clintonio ad Cornwallis missas tradidit, et statim fere interficitur. Obsessores, 26interim, Charonta, 27 navem longam Britannicam, armis ignivomis incenderunt.

Comitem Cornwallis sub hoc tempus, monitum fuisse ferunt, ut, relicto Eboraco, saluti suæ exercitusque 28receptu celeri 29 consulat. Quòd si sese recipere cœpisset Cornwallis, et si exercitus ejusfugatus, aut captus fuisset, nobilis istius ducis temeritas magis reprehendenda, quam virtus aut fortitudo in graviter seque exercitumque defendendo, laudanda videretur. Undecimo obsidionis die, obsessores propius accedere cœperunt; interim sociorum vis crescere, Britannorumque virtus indies minui cœpit.

Tandem, autem, vulneribus multis datis acceptisque, Cornwallis, aut exercitum dedendi, aut communi omnium saluti, fugâ, consulendi, necessitatem sibi impositam videbat. Quocirca, multa secum ipse volvens, ad extremum, cum exercitu recedere, si fieri potuit, decrevit. Navigia, igitur, quam plurima statim fieri, omniaque, quæ ad exercitum transportandum opus esset, parari jussit. Summo silentio omnia gerebantur. In animo habebat Cornwallis, impedimenta 30 omnia relinquere; — manipulumque, qui saucios ægrosque curarent, in castris manere jussit, literis, item, scriptis, quæ, post discessum, Washingtonio darentur.

Dimidiâ jam exercitûs parte ibi flumen transportatâ, tempestas magna subitò coorta est, quæ navigia scaphasque omnes adeo disjecerat, ut exercitùs pars, quæ cis flumen erat, neque trajicere; 31 neque, ob 32 cæli sævitiam, pars illa, quæ flumen jam transmissa erat, aut sese ad commilitones recipere, 33 aut ratione ullâ, reverti poterat; tandem, autem, quum jam meridies instaret, navigiis scaphisque omnibus, parvo accepto incommodo, reductis, nil aliud, præter deditionem sibi relictum videbat fortis Cornwallis.

Die, itaque, Octobris mensis decimo septimo, Comes Cornwallis, literas ad Washingtonium mittendas curavit, quibus, per viginti quatuor horarum spatium tantummodò inducias34 petebat, itemque ut de deditionis justæ conditionibus inter eos conveniret. 35Legati, 36 itaque, utrinque, de re, missi: sociorum37 vicem gerebant De Noailles, Gallus nobilis, et Laurens, tribunus Americanus, cujus pater, eo ipso tempore, turri Londiniensi captivus tenebatur.

Undevigesimo38 Octobris die, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo primo, Cornwallis cum exercitu universo, sese in Americanorum Gallorumque ditionem, jure belli, dedidit. Septena, aut ampliùs, hominum millia, eo die, dedebantur. Præfectis 39 militibusque captis sarcinas intactas habere permissum. Quindecim, porrò, nautarum millia, sese quoque dedere cogebantur; omnes, item, naves longæ, 40 in victorum potestatem devenere. Copiæ terrestres 41 Congressui, navales, autem, Gallis dabantur.

Paucis diebus post deditionem, Henricus Clintonius eques42 Britannus, Novo Eboraco solvit, et cum viginti quinque navibus longis, militibus delectis refertis, in subsidium Cornwallis devenit; at, postquam deditionem factam esse accepit, 43 Novum versus Eboracum cursum denuò intendit.

In re tam lætâ, gaudium patriæ amatorum celandum, aut reprimendum haud censuit Washingtonius: omnes, enim, ad unum, præfectos, militesque, pro concione, ob virtutem et patientiam invictam, quam sæpenumero arduis in rebus præstiterant, summoperè laudavit. Supplicationem, quoque, Deo optimo maximo, qui Americanos tam insigniter adjuverat, decrevit; edixitque, ut omnes, Deo, ob hoc tantum beneficium, gratias ex animo44 haberent. Washingtonius, autem, valde nitebatur, ut captivi45 summâ cum humanitate tractarentur. Per tres provincias, Virginiam, nempè, Terram Mariæ, 46 et Pennsylvaniam, ejus jussu distributi cibariis47 eisdem, quibus exercitus Americanus, vescebantur.

Gratiæ maximæ Washingtonio, Rochambeau comiti Gallico, 48 itemque præfectis et militibus cunctis ob virtutem eximiam à Congressu agebantur: itemque decretum fit, ut, in sempiternam rei memoriam, columna marmorea Eboraci statueretur, societatem Galliam inter et Civitates fœderatas Americanas posteris tradens. Washingtonius, autem, Eboracum Novum versus49 exercitum ducere decrevit; ubi, quoniam urbem istam expugnare nequiverat, in hiberna cum exercitu secessit.

1 Legionis, &c., “ of the Pennsylvania regiment, ” or line; who were generally natives of Ireland, and, although not bound to America by the accidental tie of birth, yet were inferior to none in valor, or in ardor for the cause of liberty.

2 Seditionem compescere, “ to quell the mutiny. ”

3 Tormentis, &c., by this are here meant, cannon, or field-pieces.

4 Rationes, “ an account of their demands.“

5 E vestigio, “ forthwith, ” instantly.

6 Qui nomina, &c., “ who should continue to enlist,“ or remain in the service.

7 Salvum præstaretur, “ should be secured,” or guaranteed.

8 Infectum, “ undone, ” “ unfinished: ” Sir Henry Clinton, the commander-in-chief of the British forces in America, offered these mutineers very advantageous terms, if they would join the British army; but they, only desirous of a redress of grievances, spurned his offers, and actually seized and detained the persons sent by him to effect this object; some of whom were subsequently hanged as spies.

9 Villâ fundoque, “ his country-seat and farm, ” situate on the Potomac, and called Mount Vernon, in honor of a British admiral of that name, under whom our hero's brother had served.

10 Quod, &c., “ which, (that is, that his steward had supplied the enemy with provisions from his estate at Mount Vernon,) when he discovered. ”

11 Fundo, a farm, with a house attached: thus, Horace, “ Apto cum lare fundus, ” “ a farm with a suitable house.

12 Marte vario, “ various success. ”

13 Comes, an earl, or count, is so called in modern Latin,

14 Anno, the year above mentioned, that is, 1781.

15 Evicit, “ prevailed. ”

16 Disjecti, “ scattered in all directions. ”

17 Eques, a knight, called usually, Sir Henry Clinton.

18 E vestigio, “ forthwith.” Whether the design of Washington to attack New-York, at this period, was real or feigned, is not, perhaps, perfectly ascertained; the good effects, however, resulting to the American cause, from the continual alarm under which Sir Henry Clinton labored for the safety of New-York, were highly auspicious to the successful termination of the contest between both nations; inasmuch as Sir Henry was prevented from detaching any succor to Lord Cornwallis; for had he sent any, his lordship would have received such an augmentation of force as would have enabled him to bid defiance to, if not to capture, any combination of force which France or America could at that time oppose to him.

19 Motuum, &c., “ for the purpose of watching the movements of the enemy. ”

20 Commeatus, “ provisions; ” this noun properly signfies a passing to and fro, a communicatio

21 Scammellius; Colonel Scammel, an American officer of uncommon merit, who was mortally wounded, and taken prisoner.

22 Certior factus, &c. “ He, (Cornwallis,) was informed that Admiral Digby, ” &c.

23 Appulisse, had arrived on the American cost, with some ships of war.

24 Agmina socia, “ the allied troops ” (of France and America.)

25 Cochranus. This was Major Cochran of the British army, who had been sent by Sir Henry Clinton, with the duplicate of his letter to Lord Cornwallis.

26 Obsessores, “ the besiegers,” viz. the French and American troops.

27 Charonta, “ the Charon,” of forty-four guns, set on fire by the artillery of the besiegers, who, likewise, fired mortars.

28 Exercitus, a genitive case, depending on saluti implied.

29 Receptu celeri, “ by a speedy retreat. ”

30 Impedimenta, &c., “ to leave behind all his baggage. ” What a soldier carries usually in a knapsack, or on his back, is called in Latin, sarcina.

31 Trajicere, &c., “ could neither cross over ” (to Gloucester Point.)

32 Ob, &c. “ By reason of the boisterous state of the weather. ”

33 Recipere, &c., “ to retreat to their fellow-soldiers. ”

34 Inducias, “ a truce, ” or cessation of arms; an armistice.

35 Conveniret. “ It might be agreed upon; ” the verb conveniret is put here impersonally.

36 Legati, &c., “ deputies were sent, ” &c.

37 Sociorum, &c., “ represented the allies, ” i. e., the French and Americans.

38 Undevigesimo, &c., “ on the 19th day of October, 1781, ” Cornwallis, with his whole command, surrendered prisoners of war; which joyous event diffused an universal elevation of spirits throughout the American continent.

39 Præfectis, &c., “ it was allowed the officers and soldiers taken, to possess their baggage untouched; ” a concession, which, although occasionally denied to the vanquished, on this emergency was most assuredly highly honorable to the victors.

40 Naves longœ, “ vessels of war ” are thus called, frequently, in Latin.

41 Copiœ terrestres, &c., “ the land forces were assigned to Congress, the naval ones to the French. ”

42 Eques, a knight; Sir Henry Chnton, commander of the forees.

43 Accepit, “ he heard, ” or understood.

44 Ex animo, “ from their heart; ” that they should return hearty thanks.

45 Capitivi, &c., “ that the prisoners should be treated with the greatest humanity. ” The noun humanity in English, has not precisely the same meaning as the Latin word humanitas; as humanitas, from home, implies a combination of those qualities which tend to the perfection of human nature.

46 Terram Mariœ, the land of Mary, that is, “ Maryland. ”

47 Cibariis, &c., “ were fed on the same provisions as the American army. ”

48 Comiti Gallico, “ a French Count; ” usually called Count De Rochambeau.

49 Versus, “ towards. ”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Sort places alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a place to search for it in this document.
Washington (United States) (1)

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
October, 1781 AD (1)
1781 AD (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: