previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

CAPUT PRIMUM.

Washingtonii ortus atque prosapia. — Studia ejus juvenilia. — Missio ad Indos. — Ad præfectum Gallicum legatio. — Munitionis, cui nomen Castellum Necessitas, fortis at irrita defensio. — Cædes Braddockiana.


IN Virginiâ, tunc temporis regni Britannici provincia, octavo kalendas Martii,1 annoque salutis millesimo septingentesimo et tricesimo secundo, dux inclytus noster, patriæ decus, Georgius Washingtonius natus est. Avi atavique Angli erant, pater autem Virginiensis, qui, uxore priore fatis abreptâ, alteram duxit, è quâ vitam accepit Washingtonius. Quidam, errore cæci, et Europæ gloriâ stultissime capti, Washingtonium Americanum exstitisse omnino negaverunt; at tandem aliquando fateri coacti sunt, omne solum forti patriam esse, omnemque terram sepulcrum. Hanc falsam fallacissimamque sententiam multum quoque adjuvit invidia, cui aliena fama semper dolori, quæ alienas virtutes semper intabescit videndo.

Sub patris tutelâ altus eruditusque, utrum literis Græcis atque Romanis animum suum Washingtonius appulerit parum comperimus, eamque rem igitur in medio relinquemus. Cognitum tamen perspectumque habetur, linguam Anglicanam eum penitus calluisse, et in scientiis mathematicis, aliisque id genus, doctissimè exstitisse eruditum. Perplures annos, postquam à præceptore discesserat, doctrinam ab illo acceptam multum atque sedulo auxit; et terræ mensoris munere, summâ cum laude peritiæque famâ, perfunctus est. Patre mortuo, cura patrimonii Laurentio fratri tradita, qui, valetudine parum firmâ aliquandiu usus, vitam, ingravescente morbo, immaturâ morte finivit.

Post fratris obitum stipendia mereri, admodum juvenis, vigesimum agens annum, militiæque munera sustinere incepit; et virtutem animique vires ostendendi occasionem haud longo intervallo oblatam impigrè atque libentissimè arripuit. Inimicitiæ Gallici et Britannici regis in bella aperta tantum non eruperant. A Gallis, regionem Canadensem incolentibus, in agros colonorum Anglorum incursiones creberrimæ ferebantur esse factæ. Imperia, mandata, et rescripta ab Angliâ accepta sunt à præfecto consilioque publico Virginiæ, uti injurias hasce vi et armis propulsarent. Gubernator Virginiensis, Dinwiddie nomine gaudens, quum hæc mandata accepisset, juvenem Washingtonium quam celerrime dimisit, ut facta exploraret, cum Indis ageret, illosque hortaretur uti in Britannos fideles permanerent. Hoc munere publico mirum in modum perfunctus est, quamvis, quippe qui admodum juvenis, ideoque rerum imperitus à nonnullis putabatur, et, in primis, quia in negotiis illis ad publicarum rerum moderamen spectantibus haud multum adolescentia ejus versata erat, imperitiæ diffidentia quorundam animos invaserat. Fatendum est, attamen, res, de quibus agebatur, naturâ suâ maximi fuisse momenti; non enim multo post belli inter illas nationes causæ exstiterunt; quod quidem bellum longe lateque diffusum, ad omnes fere oras orbis terrarum pervenit, Gallosque hanc continentem relinquere, quanquam invitos et renitentes, coegit.

Reducem salvumque ex negotio tantorum periculorum repleto, cives ubique, et omni studio, gratiarum actione dignati sunt. Diligentia, industria, et vigilantia Washingtonii hoc in itinere clarissime sunt perspectæ; hique, qui easdem regiones postea peragrarunt, plurimum virtuti simul ac diligentiæ ejus sese debere confitebantur. Haud multo post, heros noster juvenilis à Dinwiddie, Virginiæ gubernatore, ad præfectum Gallicum missus est, de injuriis questum, Anglis, qui prope flumen Ohio degebant, contra fœdera sanctissima populi utriusque illatis. In hac legatione, magnum eventum habiturâ, animumque prudentem æque ac impavidum postulante, per regiones desertas itinera fecit, neque imbribus, neque nive, neque amnium trajectu deterritus. Responso, ad alia omnia quam quæ placebant spectante, Virginiam longos post labores relato, delectus militum habitus est, trecenti homines sunt conscripti, hisque dominum Fry tribunum,2 Washingtoniumque legatum, Dinwiddie consiliumque publicum dederunt. Mortuo tribuno, summum imperium Washingtonio delatum est, qui, cujusdam munitionis forti quanquam irritâ defensione, strenui militis nomen, gloriamque permagnam comparavit.

Munitio, quæ ob rei necessitatem, temerè3 extructa fuerat propè prata ingentia,4 et in qu^ aliquantulum copiarum relictum, hostes distinendi, deque propugnaculo, Duquesne dicto, eos amovendi, speciem præbebat. Opere perfecto, ad propugnaculum Duquesne oppugnandum Americani duce Washingtonio contenderunt. Non ampliùs autem tredecim passuum millibus processerant, cum ab Indis amicis facti certiores fuerunt, “ Gallos columbarum instar in sylvis, hostilemque in morem, sedibus Anglicis instare, itemque propugnaculum, quod erant oppugnaturi, nuper adauctum fuisse. ” In his rerum angustiis, consilium militare, unâ voce, receptum ad prata ingentia suasit: qui receptus sine morâ factus, vehementerque elaboratum, ut agger5 quam maximè munitus esset. Priusquam hoc effici potuit, De Villier, præfectus Gallus, aggerem, magnâ manu aggredi cœpit.

Oppugnatores, arboribus crebris, altoque gramine tuti erant. Americani, summâ virtute, Gallorum impetum exceperunt, cumque eorum nonnullis etiam intra aggerem conflixerunt, et in fossâ, valloque, acriter resistebant. Per diem totum, extra aggerem Washingtonius commoratus sua opera6 fortissime defendit. Ab horâ decimâ,7 ad noctem usque pugnatum est, cum imperator Gallus colloquium petivit, deditionisque conditiones proposuit. conditiones, ita ab eo oblatæ, partim acceptæ, partim repudiatæ erant. Tandemque post disceptationem longam,8 ab illo impetratum est, ut copiæ Americanæ, domum, nullo impediente, reverterentur, arma impedimentaque9 retinendi facultate concessâ.

Consilium publicum Virginiense, ob insignem copiarum virtutem, quamvis ad deditionem coactæ fuerant, Washingtonio, ejusque sociis gratias habendas esse decrevit; itemque aliquantulum pecuniæ, gregariis militibus,10 qui pugnæ adfuerant, quique sese virtute insigniverant, donandum judicavit. Attamen, bellicas expeditiones omnes in reliquum annum omittendas esse statuit. Tempore agendi peracto,11 legio12 in manipulos parvulos redacta est, imperioque militari Washingtonius sese abdicavit.

Lis de terris occasum inter et septentrionem positis, quæ in Virginiâ primùm agitari cœpta, summo studio à Britanniâ magnâ suscepta fuit: duæque legiones Britannicæ ex Hiberniâ Columbi ad terram solverunt13, quæ regis Anglici jura tuerentur. Initio anni millesimi septingentesimi quinquagesimi quinti, cursu transmisso, Virginienses ad oras duce Braddockio appulerunt.14 Dux iste famosus de Washingtonii ingenio certior factus, heroa nostrum invitavit, ut sibi legatus voluntarius adesset. Quod munus lætè acceptum, Washingtoniusque sese Alexandriæ Braddockio ascivit; et ad aggerem posteà Cumberland nuncupatum, comite duce, processit.

Hìc, equorum, plaustrorum, cibariorumque inopia dierum duodecim remoram exercitui injecit. Equorum clitellariorum usum pro plaustris, ad exercitûs impedimenta vehendum, jam inde ab initio, Washingtonius suasit. Consilii hujusce utilitas cito eluxit, ideoque mutatio magna facta. Exercitus non longiùs denis passuum millibus à propugnaculo Cumberland processerat, cum Washingtonium febris vehementer gravis corripuit: qui tamen apud exercitum mansit, vehiculo convecto, quoniam equo insidere, præ debilitate, haud poterat. Ducem monebat, ut tormentorum bellicorum apparatum, nec non impedimenta relinqueret, quamque maximis itincribus ad aggerem Cumberland contenderet, cum copiis nonnullis delectis, parvo commeatu, levisque armaturæ peditibus.

Spes magna exercitum tenebat, magno itinere confecto, propugnaculum Duquesne, præsidio parvo firmatum, opprimi posse, antequam auxilia expectata pervenirent; Consilium istud Braddockius probabat, minoraque ad prata15 consilium militare convocavit, quo in consilio decretum, imperatorem cum mille ducentis lectis militibus iter facere oportere, tribunumque Dunbarium cum reliquis copiis, impedimentisque manere. Hæc prior acies16 iter cum triginta tantùm plaustris facere cœpit, at mora itinerisque tarditas consilii militaris opinione majores erant. Sæpè solum æquandi, pontesque in fluentis parvulis faciendi causâ, iter intermissum. Quatriduum undevicenorum milliarium iter conficiendo absumptum fuit. Hic Washingtonii valetudo17 adeo infirmum corpus reddiderat, ut longius sine capitis periculo ire nequiret. Simul ac corporis vires sinebant, se ad aciem priorem contulit, extemploque, ad munus exequendum, provirili,18 accinctus est.19

Postridie, strages terribilis exercitui obtigit. Julii die nono, Monongahelâ trajectâ, cum propugnaculum Duquesne haud longè jam abesset, periculique sine metu exercitus incederet, in agmen, viâ apertâ, gramine multo obsita, impetus factus. Galli Indique commisti, oculorum effugientes obtutum, armis ignivomis, agmen nostrum, in latus apertum, ex insidiis petere cœperunt. Prima acies in proximam relapsa, agmenque totum illicò perturbatum. Hostes, præfectos maximè collineantes, multos occiderunt. Perbrevi omnes ducis adjutores aut vulnerati, aut occisi sunt, Washingtonio excepto. Ad heroa, igitur, nostrum imperii summa devenit, qui in confertissimos hostes incurrere, retroque gradum dare, nunc suos ad fortiter pugnandum hortari, nunc vim addere victis, assiduè perseveravit. Equi duo, quibus insidebat, glandibus plumbeis,20 suffossi fuêre; quatuorque glandes plumbeæ per tunicam transiêre, attamen incolumis evasit, omnibus aliis præfectis aut interfectis, aut graviter vulneratis.

Washingtonium omninò incolumem inter tantum occisorum acervum servari, omnibus ferè incredibile visum: — at Deus, Optimus, Maximus, eum ad alia et majora reservavit. Inter hanc tantam stragem clademque, Washingtonius summam virtutem ostendit. Braddockius, inter glandium plumbearum multitudinem infinitam ultro citroque volitantium, interritus permansit, suosque, ne loco cederent, neve terga verterent, vultu gestuque est hortatus. At virtus tam insignis inanis fuit, militarisque disciplina, milites Britannos ordines servare cogens, tantummodò certius ignobiliusque exitium viris fortibus attulit.

Inscius cum Indis pugnandi Braddockius, nec in hostes irruit, nec pedem retrò tulit, sed copias suas improviso impetu disjectas, loco, undè hostium vim primùm sustinuerant, consistere jussit: nudi,21 enim, in munitos arboribus crebroque frutice pugnabant. Præmonitus periculum,22 cui copias caputque suum objectabat, milites provinciales, suos præcedere nolebat, ut sylvas insidiasque explorarent, sed consilium tam salutare sprevit; quamobrem temeritatis pœnas morte luebat.

Per tres horas pugnatum, quo in spatio, dux tres equos, quibus insidebat, amisit, tandemque vulnus accepit, quod in Dunbarii, tribuni militum, castris, vitæ exitum attulit. — Vulnerato Braddockio, copiæ in partes omnes diffugêre, nec antè acies instaurari poterat, quàm Monongahelam trajecerant. Indi prædâ allecti, haud acriter insecuti sunt. Victi veterani sese ad castra Dunlapii citò receperunt, ibique impedimentis, quorum non indigebant, deletis, Philadelphiam profecti sunt.

1 On the eighth day before the Kalends of March, according to the Roman mode of expressing dates; or, according to the modern system of computation, the 22d of February.

2 Tribunum (scil. militum) answers in some degree to our modern term “ Colonel, ” and is therefore used for it both here and in other parts of this work. — Legatus, “ a lieutenant-colonel. ” Its ordinary signification in Latin authors is “ lieutenant-general. ”

3 Temere, “ at random, ” “ in a hurry. ”

4 Prata ingentia. “ The great meadows, ” called sometimes, by the French name, Prairies; at others, by the Spanish term, Savannas.

5 Agger. “ A fort, ” “ rampart, ” &c.

6 Opera. “ Works, ” that is, fortifications, or fort.

7 Hora decima. “ Ten of the clock in the morning. ” The time, and the division of the day, throughout this work, will be considered agreeably to the modern division of the day.

8 Disceptionem longam, “ a long debate, ” or discussion.

9 Impedimenta. By this substantive in the plural number, will be understood, baggage of an army, throughout the whole work.

10 Gregariis militibus. By these words is understood, a common or private soldier: gregarius, the adjective, being derived from grex, a flock.

11 Tempore agendi peracto. “ The time of action being over,” the season of action being past; the gerund agendi being put in an absolute sense, governing res, or a similar noun implied.

12 Legio. By this word will be understood, a regiment, battalion, or brigade: as the Roman legion, consisted of different complements of men at different periods.

13 Solverunt (naves) “ set sail; " literally, “ loosed their ships.”

14 Appulerunt, (scil. naves,) “ landed. ” Verbatim, “ drove their ships to.”

15 Minoraque ad prata. “ The little meadows,” to discriminate them from the great meadows, mentioned before.

16 Prior acies. By these words we understand, the “ advanced guard, ” or “ van of the army:” the substantive acies, amongst other significations, means, “ an army in battle array,” a “ line of battle.”

17 Valetudo. By this noun is here meant, an infirm or bad state of health; the word being used for either good or bad bealth: and often implies sickness, as here.

18 Pro virili, (scil. parte,) according to his utmost strength or ability.

19 Accinctus est, set about, prepared himself, a metaphor taken from the Roman dress; those who set about any business, girded thier flowing robes, with a view to despatch. Hence, discinclus, “ ungirded,” means, “ idle,” “ dissolute.”

20 Glandibus plumbeis. By these are meant “ bullets, ” in which sense the words will be uniformly taken throughout the work.

21 Nudi. By this adjective we understand, “ unguarded, ” or “ exposed. ”

22 Periculum. Grammarians assure us that those verbs which, in the active voice, govern two cases, retain the latter case in the passive. But, as no verb can govern two accusatives at the same time, we must supply a preposition to the accusative of the thing. Such constructions are mere Hellenisms, or imitations of the Greek: thus, in the sentence before us, præmonitus (secundum, or quoad) periculum, “ forewarned as respects the danger. ”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: