previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CHAEREA. PARMENO. PHAEDRIA. GNATHO. THRASO.

Ch.

O populares, ecquis me hodie vivit fortunatior?

Nemo hercle quisquam; nam in me plane Di potestatem suam

Omnem ostendere, cui tam subito tot contigerint commoda.

Pa.

Quid hic laetus est?

Ch.
O Parmeno mi, O mearum voluptatum omnium

5Inventor, inceptor, perfector; scin me in quibus sim gaudiis?

Scis Pamphilam meam inventam civem?

Pa.
Audivi.

Ch.
Scis sponsam mihi?

Pa.

Bene, ita me Di ament, factum.

Gn.
Audin tu hic quid ait?

Ch.
Tum autem Phaedriae

Meo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: una est domus.

Thais patri se commendavit in clientelam et fidem;

10Nobis dedit se.

Pa.
Fratris igitur Thais tota est?

Ch.
Scilicet.

Pa.

Iam hoc aliud est quod gaudeamus: miles pellitur foras.

Ch.

Tum tu frater, ubi ubi est, fac quam primum haec audiat.

Pa.
Visam domum.

Th.

Numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?

Gn.

Sine dubio opinor.

Ch.
Quid commemorem primum aut laudem maxime?

15Illumne qui mihi dedit consilium ut facerem; an me qui ausus sim

Incipere? an fortunam collaudem quae gubernatrix fuit;

Quae tot res, tantas tam opportune in unum conclusit diem?

An mei patris festivitatem et facilitatem? O Iupiter,

Serva, obsecro, haec nobis bona.

Ph.
Di vestram fidem, incredibilia

20Parmeno modo quae narravit: sed ubi est frater?

Ch.
Praesto adest.

Ph.

Gaudeo.

Ch.
Satis credo: nihil est Thaide hac, frater, tua

Dignius quod ametur; ita nostrae omni est fautrix familiae.

Ph.

Mihi illam laudas?

Th.
Perii, quanto minus spei est, tanto magis amo.

Obsecro, Gnatho, in te spes est.

Gn.
Quid vis faciam?

Th.
Perfice hoc

25Precibus, pretio, ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem.

Gn.

Difficile est.

Th.
Si quid conlibuit, novi te: hoc si effeceris,

Quodvis donum et praemium a me optato, id optatum feres.

Gn.

Itane?

Th.
Sic erit.

Gn.
Si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus

Te praesente absente pateat; invocato ut sit locus

30Semper.

Th.
Do fidem futurum.

Gn.
Accingar.

Ph.
Quem hic ego audio?

O Thraso!

Th.
Salvete.

Ph.
Tu fortasse quae facta hic sient

Nescis.

Th.
Scio.

Ph.
Cur te ergo in his ego conspicor regionibus?

Th.

Vobis fretus.

Ph.
Scin quam fretus? Miles, edico tibi,

Si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi,

35"Alium quaerebam, iter hac habui," periisti.

Gn.
Heia, haud sic decet.

Ph.

Dictum est.

Gn.
Non cognosco vestrum tam superbum.

Ph.
Sic erit.

Gn.

Prius audite paucis; quod quum dixero, si placuerit,

Facitote.

Ph.
Audiamus.

Gn.
Tu concede paullum istuc, Thraso.

Principio ego vos credere ambos hoc mihi vehementer velim,

40Me, huius quicquid facio, id facere maxime causa mea:

Verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitia est.

Ph.

Quid id est?

Gn.
Militem ego rivalem recipiendum censeo.

Ph.
Hem,

Recipiendum?

Gn.
Cogita modo. Tu hercle cum illa, Phaedria,

Et libenter vivis; etenim bene libenter victitas.

45Quod des paulum est; et necesse est multum accipere Thaidem,

Ut tuo amori suppeditare possit sine sumtu tuo.

Ad omnia haec magis opportunus, nec magis ex usu tuo

Nemo est: principio et habet quod det, et dat nemo largius.

Fatuus est, insulsus, tardus: stertit noctesque et dies.

50Neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas, ubi velis.

Ph.

Quid agimus?

Gn.
Praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto:

Accipit hominem nemo melius prorsus, neque prolixius.

Ph.

Mirum ni illoc homine quoquo pacto opus est.

Ch.
Idem ego arbitror.

Gil.

Riecte facitis. Unum etiam hoc vos oro, ut me in vestrum gregem

55Recipiatis: satis diu hoc iam saxum volvo.

Ph.
Recipimus.

Ch.

Ac libenter.

Gn.
At ego pro istoc, Phaedria, et tu, Chaerea,

Hunc comedendum et deridendum vobis propino.

Ch.
Placet.

Ph.

Dignus est.

Gn.
Thraso, ubi vis accede.

Th.
Obsecro te, quid agimus?

Gn.

Quid? isti te ignorabant: postquam eis mores ostendi tuos,

60Et collaudavi secundum facta et virtutes tuas,

Impetravi.

Th.
Bene fecisti: gratiam habeo maximam.

Numquam etiam fui usquam quin me omlnes amarent plurimum.

Gn.

Dixine ego in hoc inesse vobis Atticam elegantiam?

Ph.

Nihil praetermissum est: ite hac.

Omnes
Vol valete, et plaudite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (5 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 9
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 98
  • Cross-references to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: