previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


PARMENO. PYHIAS.

Pa.

Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.

Quod si astu rem tractavit, Di vestram fidem,

Quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!

Nam ut mittam, quod ei amorem difficillimum et

5Carissimum, ab meretrice avara virginem

Quam amabat eam confeci sine molestia,

Sine surtu, sine dispendio; tum hoc alterum,

Id vero est quod ego mihi puto palmarium

Me repperisse, quo modo adolescentulus

10Meretricum ingenia et mores posset noscere;

Mature ut quum cognorit perpetuo oderit.

Quae dum foris sunt, nihil videtur mundius;

Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans:

Quae, cum amatore suo quum coenant, liguriunt.

15Harum videre illuviem, sordes, inopiam;

Quam inhonestae solae sint domi, atque avidae cibi;

Quo pacto ex iure hesterno panem atrurn vorent;

Nosse omnia haec salus est adolescentulis.

Py.

Ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,

20Ulciscar, ut ne impune in nos illuseris.

Proh Deum fidem, facinus foedum! O infelicem adolescentulum!

O scelestum Parmenonem qui istum huc adduxit!

Pa.
Quid est?

Py.

Miseret me: itaque ut ne viderem misera huc effigi foras

Quae futura exempla dicunt in eum indigna.

Pa.
O Iupiter,

25Quae illaec turba est? numnam ego perii? Adibo. Quid istuc Pythias?

Quid ais? in quem exempla fient?

Py.
Rogitas audacissime?

Perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adolescentulum,

Dum studes dare verba nobis.

Pa.
Quid ita? aut quid factum est? cedo.

Py.

Dicam. Virginem istam Thaidi quae hodie dono data est

30Scis eam hinc civem esse, et fratrem eius esse apprime nobilem?

Pa.

Nescio.

Py.
Atqui sic inventa est: eam iste vitiavit miser.

Ille ubi id rescivit factum, frater violentissimus ----

Pa.

Quidnam fecit?

Py.
colligavit primum eum miseris modis.

Pa.

Colligavit?

Py.
Atque equidem orante ut ne id faceret Thaide.

Pa.

35Quid ais?

Py.
Nunc minatur porro sese id quod moechis solet;

Quod ego numquam vidi fieri, neque velim.

Pa.
Qua audacia

Tantum facinus audet?

Py.
Quid ita tantum?

Pa.
An non tibi hoc maximum est?

Quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia

Prehendi quemquam?

Py.
Nescio.

Pa.
At ne hoc nesciatis, Pythias,

40Dico, edico vobis, nostrum esse illum herilem filium.

Py.
Hem

Obsecro, an is est?

Pa.
Ne quam in illum Thais vim fieri sinat.

Atque adeo autem cur non egomet intro eo?

Py.
Vide, Parmeno,

Quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant,

Quicquid factum est a te esse ortum.

Pa.
Quid igitur faciam miser?

45Quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.

Dicam huic, an non? dicam hercle, etsi mihi magnum malum

Scio paratum; sed necesse est huic ut subveniat.

Py.
Sapis.

Ego abeo intro: tu isti narra omnem rem ordine ut factum siet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: