This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
PHAEDRIA. PARMENO.
Ph.
Fac ita ut iussi deducantur isti.
Pa.
Faciam.
Ph.
At diligenter.
Pa.
Fiet.
Ph.
At mature.
Pa.
Fiet.
Ph.
Satin hoc mandatum est tibi?
Pa.
Ah!
Rogitare? quasi difficile sit.
Utinam tam aliquid invenire facile possis Phaedria
5Quam hoc peribit.
Ph.
Ego quoque una pereo, quod mihi est carius:
Ne istuc tam iniquo patiare animo.
Pa.
Minime; quin effectum dabo.
Sed numquid aliud imperas?
Ph.
Munus nostrum ornato verbis, quod poteris; et istum aemulum,
Quod poteris, ab ea pellito.
Pa.
10Memini, tametsi nullus moneas.
Ph.
Ego rus ibo, atque ibi manebo.
Pa.
Censeo.
Ph.
Sed heus tu!
Pa.
Quid vis?
Ph.
Censen posse me offirmare
Et perpeti ne redeam interea?
Pa.
Tene? non hercle arbitror.
Nam aut iam revertere, aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
Ph.
Opus faciam ut defatiger usque ingratiis ut dormiam.
Pa.
15Vigilabis lassus; hoc plus facies.
Ph.
Ah nihil dicis Parmeno.
Eiicienda hercle haec est mollities animi: nimis me indulgeo.
Tandem non ego illa caream, si sit opus, vel totum triduum?
Pa.
Hui!
Universum triduum? vide quid agas.
Ph.
Stat sententia.
Pa.
Di boni, quid hoc morbi est? adeone homines immutarier
20Ex amore ut non cognoscas eundem esse? Hoc nemo fuit
Minus ineptus magis severus quisquam, nec magis continues.
Sed quis hic est qui huc pergit? at at! hic quidem est parasitus Gnatho
Militis: ducit secum una virginem dono huic. Papae!
Facie honesta: mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo
25Cum meo decrepito hoc eunucho. Haec superat ipsam Thaidem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.