This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
PYTHIAS. PARMENO.
Py.
Numquam edepol quicquam iam diu quod magis vellem evenire
Mihi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
Mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret scibam.
Pa.
Quid hoc autem est?
Py.
Nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.
5Sed ubi, obsecro, is est?
Pa.
Me quaerit haec.
Py.
Atque eccum video: adibo.?
Pa.
Quid est inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin?
Py.
Perii.
Defessa iam sum misera te ridendo.
Pa.
Quid ita?
Py.
Rogitas?
Numquam, pol, hominem stultiorem vidi nec videbo. Ah,
Non possum satis narrare quos ludos praebueris intus.
10At etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
Quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
An poenitebat flagitii te auctore quod fecisset
Adolescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
Nam quid illi credis animi tum fuisse ubi vestem vidit
15Illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?
Pa.
Hem. Quid dixti, pessima? an mentita es? etiam rides?
Itan lepidum tibi visum est, scelus, nos irridere?
Py.
Nimium.
Pa.
Si quidem istuc impune habueris.
Py.
Verum.
Pa.
Reddam hercle.
Py.
Credo.
Sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.
20Tu iam pendebis, qui stultum adolescentulum nobilitas
Flagitiis, et eundem indicas: uterque exempla in te edent.
Pa.
Nullus sum.
Py.
Hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.
Pa.
Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.