This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
THAIS. PYTHIAS.
Th.
Pergin scelesta mecum perplexe loqui?
"Scio; nescio; abiit; audivi; ego non affui."
Non tu istuc mihi dictura aperte es quicquid est?
Virgo conscissa veste lacrimans obticet.
Eunuchus abiit; quamobrem? quid factum est? taces?
Py.
Quid tibi ego dicam misera? Ilium eunuchum negant
Fuisse.
Th.
Quis fuit igitur?
Py.
Iste Chaerea.
Th.
Qui Chaerea?
Py.
Iste ephebus, frater Phaedriae.
Th.
Quid ais venefica?
Py.
Atqui certo comperi.
Tt.
10Quid is obsecro ad nos? quamobrem adductus est?
Py.
Nescio;
Nisi amasse credo Pamphilam.
Th.
Hem, misera occidi;
Infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.
Num id lacrimat virgo?
Py.
Id opinor.
Th.
Quid ais sacrilega?
Istucine interminata sum hinc abiens tibi?
Py.
15Quid facerem? ita ut tu iusti soli credita est.
Th.
Scelesta lupo ovem commisisti. Dispudet
Sic mihi data esse verba. Quid illic hominis est?
Py.
Hera mea tace; tace obsecro; salvae sumus:
Habemus hominem ipsum.
Th.
Ubi is est?
Py.
Hem ad sinistram:
20Viden?
Th.
Video.
Py.
Comprehendi iube quantum potest.
Th.
Quid illo faciemus stulta?
Py.
Quid facias rogas?
Vide amabo si non, qutun adspicias, os impudens
Videtur: non est? tum quae eius confidentia est!
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.