This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent [2] qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram [3] et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero [4] tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis [5] et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium [6] locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis [7] et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto [8] et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas [9] et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo [10] et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam [11] venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri [12] cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum [13] et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius [14] mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque [15] et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri [16] et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem [17] cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto [18] quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph [19] hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur [20] eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui [21] exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium [22] et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis [23] cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel [24] et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio [25] existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt [26] sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum [27] qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos [28] numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium [29] fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos [30] et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi [31] Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini [32] ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare [33] dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est [34] videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum [35] hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo [36] hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta [37] hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me [38] hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis [39] cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum [40] dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei [41] et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum [42] convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel [43] et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem [44] tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat [45] quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David [46] qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob [47] Salomon autem aedificavit illi domum [48] sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit [49] caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est [50] nonne manus mea fecit haec omnia [51] dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos [52] quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis [53] qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis [54] audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum [55] cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei [56] exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum [57] et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus [58] et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum [59] positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius