previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili [2] huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres [3] hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset [4] cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis [5] et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie [6] transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia [7] cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu [8] cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem [9] et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos [10] ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis [11] navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim [12] et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes [13] die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant [14] et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo [15] cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos [16] factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando [17] haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis [18] hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora [19] videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes [20] et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei [21] et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani [22] et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi [23] et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos [24] qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno [25] media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant [26] subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt [27] expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos [28] clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus [29] petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae [30] et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam [31] at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua [32] et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius [33] et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo [34] cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo [35] et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos [36] nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace [37] Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant [38] et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent [39] et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem [40] exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: