previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[22] non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram. [23] et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum. [24] vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus, [25] non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam. [26] novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem. [27] iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum. [28] ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente. [29] et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient. [30] Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis. [31] et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos, [32] et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam, [33] et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum. [34] ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae. [35] et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi [36] et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram, [37] et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi [38] a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente. [39] et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur. [40] et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile. [41] ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum. [42] et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum. [43] et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam. [44] convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam, [45] et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt. [46] et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius, [47] vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari. [48] odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus: [49] inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae [50] sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te. [51] et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores. [52] numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus, [53] nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es: [54] exorna speciem vultus tui? [55] merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies. [56] sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis. [57] et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent. [58] et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae. [59] propter priora misera es et iterum excipies mala. [60] et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia. [61] extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis. [62] omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument. [63] et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: