next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchiae, filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob, [2] filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii Aziei, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith, filii Abissei, filii Finees, filii Eleazar, [3] filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum. [4] et factum est verbum Domini ad me dicens: [5] vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum, [6] quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis. [7] nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt. [8] tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus. [9] usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli? [10] reges multos propter eos subverti, Pharaonem cum pueris suis et omnem exercitum eius percussi. [11] omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci. [12] tu vero loquere ad eos dicens: haec dicit Dominus: [13] nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem. [14] lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus. [15] haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis. [16] et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis. [17] ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me [18] dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc. [19] ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis. [20] nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi. [21] divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus. [22] haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum, [23] non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen. [24] quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea. [25] quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri. [26] quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia. [27] non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus. [28] haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos. [29] ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem? [30] ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea. [31] oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a vobis; dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi. [32] ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis et laniastis corpora illorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus. [33] haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam. [34] et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt. [35] tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi. [36] prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum. [37] testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae dixi. [38] et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem ab oriente. [39] quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae [40] et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est.

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: