previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia. [2] mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta. [3] educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis. [4] modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam. [5] ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare, [6] ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat. [7] dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum. [8] vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae, [9] quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens. [10] haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel. [11] et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis. [12] lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur. [13] ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate. [14] testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus. [15] mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus. [16] et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis. [17] noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus. [18] mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus [19] et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos. [20] viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti, [21] confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte, [22] senem et iuvenem intra muros tuos serva, [23] mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea. [24] pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua. [25] nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum. [26] servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo. [27] noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris. [28] zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus. [29] manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant. [30] iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus. [31] filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens. [32] amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A. [33] ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini. [34] ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet. [35] parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis. [36] fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum. [37] commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit. [38] surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini. [39] qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt. [40] recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem Domini conpleverunt. [41] filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio. [42] ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum. [43] et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar. [44] tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine? [45] qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo coronantur et accipiunt palmas. [46] et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit? [47] qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt. [48] tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: