previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Evtychvs

Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,

spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.

ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?

domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi,

5vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum;

eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,

iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam

solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam.

date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.

Char.

10Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam;

egomet mihi comes, calator, equos, agaso, ármiger,

egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio,

egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es.

nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis,

15eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.

Evt.

Cogito quonam égo illum curram quaeritatum.

Char.
Certa res

me usque quaerere illam, quoquo hínc abductast gentium;

neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare,

nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem;

20imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;

non concedam neque quiescam úsquam noctu neque dius

prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero.

Evt.

Nescio quóia vox ad aures mi advolavit.

Char.
Invoco

vos, Lares viales, ut me bene tutetis.

Evt.
Iuppiter,

25estne illic Charinus?

Char.
Cives, bene valete.

Evt.
Ilico

sta, Charine.

Char.
Qui me revocat?

Evt.
Spes, Salus, Victoria.

Ch.

Quid me voltis?

E.
Ire tecum.

Ch.
Alium comitem quaerite,

non amittunt hi me comites qui tenent.

Evt.
Qui sunt ei?

Char.

Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio.

Evt.

30Repudia istos comites atque hoc respice et revortere.

Char.

Siquidem mecum fabulari vis, subsequere.

Evt.
Sta ilico.

Char.

Male facis, properantem qui me commorare. sol abit.

Evt.

Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius:

huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam:

35hic favonius serenust, istic auster imbricus;

hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet.

recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides,

nubis atra imberque ut instat? aspice ad sinisteram,

caelum ut est splendore plenum atque ut dei istuc vorti iubent?

Char.

40Religionem illic mi obiecit: recipiam me illuc.

Evt.
Sapis.

o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem,

porge bracchium.

Char.
Prehende. iam tenes?

Evt.
Teneo.

Char.
Tene.

Evt.

Quo nunc ibas?

Char.
Exulatum.

Evt.
Quid ibi faceres?

Char.
Quod miser.

Evt.

Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies.

45maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeas

sta ilico, amicus aduenio multum beneuolens.

tuam amicam

Ch.
Quid eam?

E.
Vbi sit ego scio.

Ch.
Tune, obsecro?

Evt.

Sanam et salvam.

Char.
Vbi eam salvam?

Evt.
Ego scio.

Char.
Ego me mavelim.

Evt.

Potin ut animo sis tranquillo?

Char.
Quid si mi animus fluctuat?

Evt.

50Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time.

Char.

Obsecro te, loquere propere ubi sit, ubi eam videris.

quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia.

Evt.

Non longe hinc abest a nobis.

Char.
Quin ergo commostras, si vides?†

Evt.

Non video hercle nunc, sed vidi modo.

Char.
Quin égo videam facis?

Evt.

55Faciam.

Char.
Longum istuc amantist.

Evt.
Etiam metuis? omnia

commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est

qui illam habet, neque est quoi magis me vélle melius aequóm siet.

Char.

Non curo istunc, de illa quaero.

Evt.
De illa ergo ego dico tibi.

sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi sit dicerem.

Char.

60Dic igitur, ubi illa est?

Evt.
In nostris aedibus.

Char.
Aedis probas,

si tu vera dicis; pulchre aédificatas arbitro.

sed qui ego istúc credam? vidistin an de audito nuntias?

E.

Egomet vidi.

Ch.
Quis eam adduxit ad vos?

E.
Vt inique rogas.

quid tua refert, qui cum istac venerit?

Char.
Dum istic siet.

65vera dicis?

Evt.
Nil, Charine, te quidem quicquam pudet;

est profecto.

Char.
Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi.

Evt.

Quid si optabo?

Char.
Deos orato ut eius faciant copiam.

Evt.

Derides.

Char.
Servata res est demum, si illam videro.

sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras

70exite illinc, pallium mi ecferte.

Evt.
Em, nunc tu mihi places.

Char.

Optume advenis, pueré, cape chlamydem atque istic sta ilico,

ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.

Evt.

Non mihi credis?

Char.
Omnia equidem credo quae dicis mihi.

sed quin intro ducis me ad eam, ut videam?

Evt.
Paulisper mane.

Ch.

75Quid, manebo?

E.
Tempus non est intro eundi.

Ch.
Enicas.

Evt.

Non opus est, inquam, nunc intro te ire.

Char.
Responde mihi,

qua causa?

Evt.
Operae non est.

Char.
Cur?

Evt.
Quia non est illi commodum.

Char.

Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo?

omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior,

80qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo.

Evt.

Mane parumper atque haec audi.

Char.
Cape sis, puere, hoc pallium.

Evt.

Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi

ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest:

suspicatur illam amicam esse illi.

Char.
Sonam sustuli.

Evt.

85Eam rem nunc exquirit intus.

Char.
Iam machaerast in manu.

Evt.

Nam si eo ted intro ducam

Char.
Tollo ampullam atque hinc eo.

Evt.

Mane, mane, Charine.

Char.
Erras, me decipere haud potes.

Evt.

Neque edepol volo.

Char.
Quín tu ergo itiner exsequi meum me sinis?

Evt.

Non sino.

Char.
Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius.

90iam in currum escendi, iam lora ín manus cepi meas.

Evt.

Sanus non es.

Char.
Quin, pedes, vos in curriculum conicitis

in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?

Evt.

Stultus es, noli istuc quaeso dicere.

Char.
Certum exsequist,

operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec.

Evt.
Quin domist.

Char.

95Nam hic quod dixit, id mentitust.

Evt.
Vera dixi equidem tibi.

Char.

Iam Cyprum veni.

Evt.
Quin sequere, ut illam videas quam expetis.

Char.

Percontatus non inveni.

Evt.
Matris iam iram neglego.

Char.

Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem;

video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim,

100rogito quis eam vexerit, quis habeat si íbi indaudiverit.

Evt.

Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas?

Char.

Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas.

Evt.

Nil mentitust.

Char.
Sed de amica se indaudivisse autumat,

hic Athenis esse.

Evt.
Calchas iste quidem Zacynthiust.

Char.

105Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi,

iam redii ex exilio. salve, mi sodalis Eutyche:

ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater?

bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi.

sic decet, sic fieri oportet.

Evt.
Eloque ni somnias.

110hic homo non sanust.

Char.
Medicari amicus quin properas mihi?

Evt.

Sequere sis.

Char.
Sequor.

Evt.
Clementer quaeso, calces deteris.

audin tu?

Char.
Iam dudum audivi.

Evt.
Pacem componi volo

meo patri cum matre: nam nunc est irata

Char.
I modo.

Evt.

Propter istanc.

Char.
I modo.

Evt.
Ergo cura.

Char.
Quin tu ergo i modo.

115tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (95 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: