This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Dorippa
Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius,
rus non iturum, feci ego ingenium meum,
reveni, ut illum persequar qui me fugit.
sed anum non video consequi nostram Syram.
5atque eccam incedit tandem. quin is ocius?
Syra
nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero.
Dor.
Quid oneris?
Syr.
Annos octoginta et quattuor;
et eodem accedit servitus, sudor, sitis:
simul haec quae porto deprimunt.
Dor.
Aliquid cedo
10qui hánc vicini nostri áram augeam.
da sane hanc virgam lauri. abi tu intro.
Syr.
Eo.—
Dor.
Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius,
salutem et sanitatem nostrae familiae,
meoque ut parcas gnato pace propitius.
Syra
15Disperii, perii misera, vae miserae mihi.
Dor.
Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas?
Syr.
Dorippa, mea Dorippa.
Dor.
Quid clamas, obsecro?
Syr.
Nescio quaest mulier intus hic in aedibus.
Dor.
Quid, mulier?
Syr.
Mulier meretrix.
Dor.
Veron serio?
Syr.
20Nimium scis sapere, ruri quae non manseris.
quamvis insipiens poterat persentiscere
...
illam esse amicam tui viri bellissumi.
Dor.
Credo mecastor.
Syr.
Ei hac mecum, ut videas semul
25tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.—
Dor.
Ecastor vero istuc eo quantum potest.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.