previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Char.

Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas

fuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor.

cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?

certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo,

5quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere.

Evtychvs

Mane, mane obsecro, Charine.

Char.
Quis me revocat?

Evt.
Eutychus,

tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus.

Char.

Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam.

Evt.
Scio;

omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio.

C.

10Quid id est quod scis?

E.
Tuos pater volt vendere

C.
Omnem rem tenes.

Evt.

Tuam amicam.

Char.
Nimium multum scis.

Evt.
Tuis ingratiis.

Char.

Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam?

Evt.

Tute heri ipsus mihi narrasti.

Char.
Satin ut oblitus fui,

tibi me narravisse?

Evt.
Hau mirumst factum.

Char.
Te nunc consulo.

15responde: quo leto censes me ut peream potissimum?

Evt.

Non taces? cave tu istuc dixis.

Char.
Quid vis me igitur dicere?

Evt.

Vin patri sublinere pulchre me os tuo?

Char.
Sane volo.

E.

Visne eam ad portum

C.
Qui potius quam voles?

E.
Atque eximam

mulierem pretio?

C.
Qui potius quam auro expendas?

E.
Vnde erit?

Char.

20Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit.

Evt.

Sanun es?

Char.
Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam.

Evt.

Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi?

Char.
Auctarium

adicito vel mille nummum plus quam poscet.

Evt.
Iam tace.

sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater?

Char.

25Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas.

Evt.

Iam istuc 'aliquid fiet' metuo.

Char.
Quin taces?

Evt.
Muto imperas.

C.

Satin istuc mandatumst?

E.
Potin ut aliud cures?

C.
Non potest.

Evt.

Bene vale.

Char.
Non edepol possum prius quam tu ad me redieris.

E.

Melius sanus sis.

C.
Vale, vince ét me serva.

E.
Ego fecero.

30domi maneto me.

Char.
Ergo actutum face cum praeda recipias.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: