previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Cocvs

Agite ite actutum, nam mi amatori seni

coquendast cena. átque, quom recogito,

nobis coquendast, non quoi conducti sumus.

nam quí amat quod amat habet, id habet pro cibo:

5videre, amplecti, ósculari, álloqui;

sed nos confido onustos redituros domum.

ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex.

Lys.

Ecce autem perii, coquos adest.

Coc.
Advenimus.

Lys.

Abi.

Coc.
Quid, abeam?

Lys.
St, abi.

Coc.
Abeam?

Lys.
Abi.

Coc.

10Non estis cenaturi?

Lys.
Iam saturi sumus.

Coc.

Sed

Lys.
Intérii.

Dor.
Quid ais tu? etiamne haec illi tibi

iusserunt ferri, quos inter iudex datu's?

Coc.

Haecin tua est amica, quam dudum mihi

te amare dixti, quom obsonabas?

Lys.
Non taces?

Coc.

15Satis scítum filum mulieris. verum hercle anet.

Lys.

Abin díerectus?

Coc.
Haud malast.

Lys.
At tu malu's.

Coc.

Scitam hercle opinor concubinam hanc.

Lys.
Non abis?

non ego sum qui te dudum conduxi.

Coc.
Quid est?

immo hercle tu istic ipsus.

Lys.
Vae misero mihi.

Coc.

20Nempe uxor rurist tua, quam dudum dixeras

te odisse aeque atque anguis.†

Lys.
Egone istuc dixi tibi?

Coc.

Mihi quidem hercle.

Lys.
Ita me amabit Iuppiter,

uxor, ut ego illud numquam dixi.

Dor.
Etiam negas?

palam istaec fiunt, te me odisse.

Lys.
Quin nego.

Coc.

25Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam;

et uxórem suam ruri esse aiebat.

Lys.
Haec east.

quid mihi molestu's?

Coc.
Quia novisse me negas;

nisi metuis tu istanc.

Lys.
Sapio, nam mihi unicast.

Coc.

Vin me experiri?

Lys.
Nolo.

Coc.
Mercedem cedo.

Lys.

30Cras petito; dabitur. nunc abi.

Dor.
Heu miserae mihi.

Lys.

Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus:

aliquid mali esse propter vicinum malum.

Coc.

Cur hic astamus? quin abimus? incommodi

si quid tibi evénit, id non est culpa mea.

Lys.

35Quin me eradicas miserum.

Coc.
Scio iam quid velis:

nempe me hínc abire vis.

Lys.
Volo inquam.

Coc.
Abibitur.

drachmam dato.

Lys.
Dabitur.

Coc.
Dari ergo sis iube.

dari pótest interea dum illi ponunt.

Lys.
Quin abis?

potine ut molestus ne sis?

Coc.
Agite apponite

40obsonium istuc ante pedes illi seni.

haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti

sequimíni.—

Lys.
Fortasse te illum mirari coquom,

quod venit atque haec attulit. dicam quid est.

Dor.

Non miror si quid damni facis aut flagiti.

45nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male

measque in aedis sic scorta obductarier.

Syra, i, rogato meum patrem verbis meis,

ut veniat ad me iam simul tecum.—

Syr.
Eo.—

Lys.

Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro.

50conceptis verbis iam iusiurandum dabo,

me numquam quicquam cum illaiamne abiit Syra?

perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi.

at te, vicine, di deaeque perduint,

cum tua amíca cumque amationibus.

55suspicione implevit me indignissime,

concivit hostis dómi: uxór acerrumast.

ibo ad forum atque haec Demiphoni éloquar,

me istanc capillo protracturum esse in viam,

nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus.

60uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi,

iubeas, si sapias, haec intró auferrier:

eadem licebit mox cenare rectius.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: