This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Lysimachvs
Adducam ego illum iam ad te, si convenero.
Dem.
Me dicit.
Lys.
Quid ais, Demipho?
Dem.
Est mulier domi?
Lys.
Quid censes?
Dem.
Quid si visam?
Lys.
Quid properas? mane.
Dem.
Quid faciam?
Lys.
Quod opust facto facito ut cogites.
Dem.
5Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,
ut illo íntro eam.
Lys.
Itane vero, vervex? intro eas?
Dem.
Quid aliud faciam?
Lys.
Prius hoc ausculta, atque ades:
prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo.
nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles,
10confabulari atque osculari.
Dem.
Tu quidem
meum animum gestas: scis quid acturus siem.
Lys.
Pervorse facies.
Dem.
Quodne ames—
Lys.
Tanto minus.
ieiunitatis plenus, anima foetida,
senex hircosus tu osculere mulierem?
15utíne adveniens vomitum excutias mulieri?
scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi.
Dem.
Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom
aliquem arripiamus, prandium qui percoquat
apud te hic usque ad vesperum.
Lys.
Em istuc censeo.
20nunc tu sapienter loquere atque amatorie.
Dem.
Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium
curamus, pulchre ut simus?
Lys.
Equidem te sequor.
atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:
nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit.
25metuo ego uxórem, cras si rure redierit
ne illam hic offendat.
Dem.
Res parata est, sequere me.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.