Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] sed heus tu! celari videor a te. quomodonam, mi frater, de nostris versibus Caesar? nam primum librum se legisse scripsit ad me ante et prima sic ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse ; reliqua ad quendam locum ῥᾳθυμότερα; hoc enim utitur verbo. dic mihi verum, num aut res eum aut χαρακτὴρ non delectat? NihIl est quod vereare ; ego enim ne pilo quidem minus me amabo. hac de re φιλαληθῶς et, ut soles scribere, fraterne.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.