This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] hoc de genere nihil te nunc quidem moneo (sero est enim) ac scire potes multa me varie diligenterque monuisse ; illud tamen quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, vide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera tollantur epistularum primum iniquarum, deinde contrariarum, tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in aliquem contumeliosarum. atque ego haec tam esse quam audio non puto, et si sunt occupationibus tuis minus animadversa nunc perspice et purga. legi epistulam, quam ipse scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam, legi non nullas iracundas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.