[89]
hic1 vos orat, iudices, parvus,
ut se aliquando si non integra fortuna, at ut2 adflicta
patri suo gratulari sinatis. huic misero notiora sunt itinera
iudiciorum3 et fori quam campi et4 disciplinarum. non iam
de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur;
vita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur
laboramus. quid enim est huic reliqui quod eum in hac
vita5 teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita
videatur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.