18.
[50]
ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati
vestrae repugno? quid est quod iam ab hoc expetas?
honos1 ad patrem, insignia honoris ad te delata sunt. tu
ornatus2 exuviis3 huius4 venis ad eum lacerandum quem interemisti,
ego iacentem et spoliatum defendo et protego. atque
hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego
autem non modo tibi non irascor sed ne5 reprehendo quidem
factum tuum. te enim existimo tibi statuisse quid faciendum
putares et satis idoneum offici tui6 iudicem esse7 potuisse8.
[51]
at accusat C.9 Corneli filius et id aeque10 valere debet ac
si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod
praemi solet esse in indicio11, reliquerit, quod turpitudinis in
confessione, id per accusationem fili susceperit! sed quid
est tandem quod indicat12 per istum puerum Cornelius? si
vetera13, mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit14
Hortensius; sin, ut ais, illum conatum15 Autroni et Catilinae,
cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt,
caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus
—sed16 quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudices,
nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus praesidio
firmo amicorum Catilinae tum et17 Autroni copias et
conatum repressi.
[52]
num quis est igitur qui tum dicat in
campum aspirasse Sullam? atqui, si tum se cum18 Catilina
societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum
Autronio non erat, cur in19 pari causa non paria signa criminis
reperiuntur? sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de
indicando dubitat, et20, ut dicitis, informat ad hoc21 adumbratum
indicium filium22, quid tandem de illa nocte dicit, cum inter
falcarios ad M. Laecam23 nocte ea quae consecuta est posterum
diem Nonarum Novembrium24 me consule Catilinae denuntiatione
convenit? quae nox omnium temporum coniurationis
acerrima fuit atque acerbissima. tum Catilinae dies exeundi,
tum ceteris manendi condicio, tum discriptio25 totam per urbem
caedis atque incendiorum constituta est; tum26 tuus
pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam
sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce
consulem salutatum veniret, intromissus et meo27 more et iure
amicitiae me in meo lectulo28 trucidaret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 honos T: honor cett.
2 ornatus huius c2k
3 exuviis TE: eximiis π: et uiuus a: eripuis p: erumnis cett.
4 huius E: om. cett.
5 ne T: neque cett.
6 tui TE: om. cett.
7 esse suppl. Halm
8 potuisse T: posuisse cett.
9 C. suppl. ed. V
10 et id aeque Tπ: et idemque a: idemque cett.
11 indicio Tc: iudicio cett.
13 si vertera T: suescã a: sin ea π: si est causa cett.
14 respondit T: respondet (-eat π) cett.
15 conatum T: comitatum cett.
16 sed Madvig: et codd.
17 tum et aπ: tum T: tunc et cett.
19 in ire T (fort. in re pari sine causa)
21 adhuc Ernesti
22 filium T: filii cett.
23 Laecam T: Leccam cett.
24 Nonas Novembris bc
25 discr. Bücheler: descr. codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.